Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Quintus Septimius Florens Tertullianus
Liber de patientia

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

X. [1] Est et alius summus inpatientiae stimulus, ultionis libido, negotium curans aut gloriae aut malitiae. Sed et gloria ubique uana et malitia numquam non domino odiosa, hoc quidem loco cum maxime, cum alterius malitia prouocata superiorem se in exsequenda ultione constituit et remuneraris nequam duplicat quod semel factum est. [2] Vltio penes errorem solacium uidetur doloris, penes ueritatem certamen redarguitur malignitatis. Quid enim refert inter prouocantem et prouocatum, nisi quod ille prior in maleficio deprehenditur, at ille posterior? Tamen uterque laesi hominis domino reus est qui omne nequam et prohibet et damnat. [3] Nulla in maleficio ordinis ratio est nec locus secefnit quod similitudo coniungit. Absolute itaque praecipitur malum malo non rependendum: par factum par habet meritum. [4] Quomodo id obseruabimus, si [fastidientes] in fastidio ultionis non erimus? quem autem honorem litabimus domino Deo, si nobis arbitrium defensionis arrogauerimus? [5] Nos putres, uasa fictilia, seruulis nostris adsumentibus sibi de conseruis ultionem grauiter offendimur eosque qui nobis patientiam obtulerint suam ut memores humilitatis seruitutis, ius dominici honoris diligentes, non probamus modo, sed ampliorem quam ipsi sibi praesumpsissent satisfactionem facimus: id nobis in domino tam iusto ad aestimandum, tam potenti ad perficiendum periclitatur? [6] Quid ergo credimus iudicem illum, si non et ultorem? Hoc se nobis repromittit dicens: Vindictam mihi et ego uindicabo, id est: «patientiam mihi et ego patientiam remunerabo». [7] Cum enim dicit: Nolite iudicare ne iudicemini, nonne patientiam flagitat? Quis enim non iudicabit alium, nisi qui patiens erit non defendi? Quis idcirco iudicat ut ignoscat? Ac si ignoscet, tamen iudicantis inpatientiam non cauit et honorem unici iudicis, id est Dei, abstulit! [8] Quantos uero casus huiusmodi inpatientia incursare consueuerat, quotiens paenituit defensionem, quotiens instantia eius deterior inuenta est causis suis, quoniam nihil inpatientia susceptum sine impetu transigi nouit, nihil impetu actum non aut offendit aut corruit aut praeceps abiit! [9] Iam si leuius defendaris, insanies; si uberius, oneraberis. Quid mihi cum ultione, cuius modum regere non possum per inpatientiam doloris? Quodsi patientiae incubabo, non dolebo; si non dolebo, ulcisci non desiderabo.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

IntraText® (V89) Copyright 1996-2007 EuloTech SRL