| Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
| Quintus Septimius Florens Tertullianus Liber de patientia IntraText CT - Text |
XI. [1] Post has principales inpatientiae materias ut potuimus regestas, quid inter ceteras euagemur quae domi, quae foris? Lata atque diffusa est operatio mali multiplicia ipsius incitamenta iaculantis et modo paruula, modo maxima. [2] Sed paruula de sua mediocritate contemnas, maximis pro sua exuperantia cedas. Vbi minor iniuria, ibi nulla necessitas patientiae; at ubi maior iniuria, ibi necessarior iniuriae medela, patientia. [3] Certemus igitur quae a malo infliguntur sustinere, ut hostis studium aemulatio nostrae aequanimitatis eludat. Si uero quaedam ipsi in nos aut inprudentia aut sponte etiam superducimus, aeque patienter obeamus quae nobis inputamus. [4] Quodsi a domino nonnulla credimus incuti, cui magis patientiam quam domino praebeamus? Quin insuper gratulari et gaudere nos docet dignatione diuinae castigationis: Ego, inquit, quos diligo castigo. O seruum illum beatum cuius emendationi dominus instat, cui dignatur irasci, quem admonendi dissimulatione non decipit!
[5] Vndique igitur adstricti sumus officio patientiae administrandae, qui aliqua ex parte aut erroribus nostris aut mali insidiis aut admonitionibus domini interuenimus. Eius officii magna merces, felicitas scilicet. [6] Quos enim felices dominus nisi patientes nuncupauit dicendo: Beati pauperes spiritu, illorum est enim regnum caelorum? Nullus profecto spiritu pauper nisi humilis: quis enim humilis nisi patiens, quia nemo subicere sese potest sine prima patientia subiectionis ipsius? [7] Beati, inquit, flentes atque lugentes. Quis talia sine patientia tolerat? Itaque talibus et aduocatio et risus promittitur. [8] Beati mites. Hoc quidem uocabulo inpatientes non licet omnino censeri. Item cum pacificos eodem titulo felicitatis notat et filios Dei nuncupat, numquid inpatientes pacis adfines? Stultus hoc senserit! [9] Cum uero Gaudete et exultate dicit, quotiens uos maledicent et persequentur: merces enim uestra plurima in caelo, id utique non exultationis inpatientiae pollicetur, quia nemo in aduersis exultabit, nisi ante contempserit ea, nemo contemnet, nisi patientiam gesserit.