Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Quintus Septimius Florens Tertullianus
Liber de patientia

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

XII. [1] Quod < ad > pacis gratissimae Deo adtinet disciplinam, quis omnino inpatientiae natus uel semel ignoscet fratri suo, non dicam septies et septuagies septies? [2] Quis ad iudicem cum aduersario suo dirigens negotium conuenientia soluet, nisi prius iram dolorem duritiam amaritudinem, uenena scilicet inpatientiae, amputarit? [3] Quomodo remittes et remittetur tibi, si tenax iniuriae per absentiam patientiae fueris? Nemo conuulsus animum in fratrem suum munus apud altare perficiet, nisi prius reconciliando fratri reuersus ad patientiam fuerit. [4] Sol super iram nostram si occiderit, periclitamur: non licet nobis lina die sine patientia manere.

Atenim cum omnen speciem salutaris disciplinae gubernet, quid mirum quod etiam paenitentiae ministrat solitae lapsis subuenire? [5] Haec expectat, haec exoptat, haec exorat paenitentiam quandoque inituris salutem. Cum disiuncto matrimonio — ex ea tamen causa qua licet seu uiro seu feminae ad uiduitatis perseuerantiam sustinerialterum adulterum non facit, alterum emendat, quantum boni utrique confert! [6] Sic et [in] illis dominicarum similitudinum exemplis de paenitentia sanctis adest: erroneam ouem patientia pastoris requirit et inuenit (nam inpatientia unam facile contemneret, sed laborem inquisitionis patientia suscipit) et humeris insuper aduehit baiulus patiens peccatricem derelictam. [7] Illum quoque prodigum filium patientia patris et recipit et uestit et pascit et apud inpatientiam irati fratris excusat. Saluus est igitur qui perierat, quia paenitentiam iniit; paenitentia non perit, quia patientiam inuenit.

[8] Nam dilectio, summum fidei sacramentum, Christiani nominis thesaurus, quam apostolus totis uiribus sancti spiritus commendat, cuius nisi patientiae disciplinis eruditur? [9] Dilectio, inquit, magnanimis est: id a patientia sumit; benefica est: malum patientia non facit; non aemulatur: id quidem inpatientiae proprium est; nec proteruum sapit: modestiam de patientia traxit; non inflatur, non proteruit: non enim ad patientiam pertinet; nec sua requirit: suffert sua, dum alteri prosit; nec incitatur: ceterum quid inpatientiae reliquisset? Ideo, inquit, dilectio omnia sustinet, omnia tolerat, utique quia [ipse] patiens. [10] Merito ergo numquam excidet. Nam cetera euacuabuntur consummabuntur: exhauriuntur linguae scientiae prophetiae, permanent autem fides spes dilectio, fides quam Christi patientia induxit, spes quam hominis patientia expectat, dilectio quam Deo magistro patientia comitatur.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

IntraText® (V89) Copyright 1996-2007 EuloTech SRL