Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Quintus Septimius Florens Tertullianus
Liber de patientia

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

XIV. [1] His patientiae uiribus secatur Esaias et de domino non tacet, lapidatur Stephanus et ueniam hostibus suis postulat. [2] O felicissimum illum quoque, qui omnem patientiae speciem aduersus omnem diaboli uim expunxit, quem non abacti greges, non illae in pecore diuitiae, non filii uno ruinae impetu adempti, non ipsius denique corporis in uulnere cruciatus a patientiae fide domino debita exclusit, quem diabolus totis uiribus frustra cecidit! [3] Neque enim a respectu Dei tot doloribus auocatus ille est, sed constitit nobis in exemplum et testimonium tam spiritu quam carae, tam animo quam corpore patientiae perpetrandae, ut neque damnis saecularium nec amissionibus carissimorum nec corporis quidem conflictationibus succidamus. [4] Quale in illo uiro feretrum Deus de diabolo extruxit, quale uexillum de inimico gloriae suae extulit, cum ille homo ad omnem acerbum nuntium nihil ex ore promeret nisi « Deo gratias », cum uxorem iam malis delassatam et ad praua remedia suadentem execraretur! [5] Quid? ridebat Deus, quid? dissecabatur malus, cum Iob inmundam ulceris sui redundantiam magna aequanimitate destringeret, cum erumpentes bestiolas inde in eosdem specus et pastus refossae carnis ludendo reuocaret! [6] Itaque operarius ille uictoriae Dei, retusis omnibus iaculis temptationum lorica clipeoque patientiae, et integritatem mox corporis a Deo recuperauit et quae amiserat conduplicata possedit. [7] Et si filios quoque restitui uoluisset, pater iterum uocaretur. Sed maluit in illo die reddi sibi: tantum gaudii securus [sit] de domino distulit, sustinuit eam uoluntariam orbitatem, ne sine aliqua patientia uiueret!




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

IntraText® (V89) Copyright 1996-2007 EuloTech SRL