Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Quintus Septimius Florens Tertullianus
Liber de patientia

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to show the links to concordance

VII. [1] Hoc principali praecepto uniuersa patientiae disciplina succincta est, quando nec digne quidem malefacere concessum est. Iam uero percurrentibus nobis causas inpatientiae cetera quoque praecepta suis locis respondebunt. [2] Si detrimento rei familiaris animus concitatur, omni paene in loco de contemnendo saeculo scripturis dominicis commonetur, nec maior ad pecuniae contemptum exhortatio subiacet quam quod ipse dominus in nullis diuitiis inuenitur. [3] Semper pauperes iustificat, diuites praedamnat. Ita detrimentorum patientiae fastidium opulentiae praeministrauit, demonstrans per abiectionem diuitiarum laesuras quoque earum computandas non esse. [4] Quod ergo nobis appetere minime opus est, quia nec dominus appetiuit, detruncatum uel etiam ademptum non aegre sustinere debemus. [5] Cupiditatem omnium malorum radicem spiritus domini per apostolum pronuntiauit: eam non in concupiscentia alieni tantum constitutam interpretemur. Nam et quod nostrum uidetur alienum est: nihil enim nostrum, quoniam Dei [sunt] omnia, cuius ipsi quoque nos [sumus]. [6] Itaque si damno adfecti inpatienter senserimus, non de nostro amissum dolentes adfines cupiditatis deprehendemur: alienum quaerimus, cum alienum amissum aegre sustinemus. [7] Qui damni inpatientia concitatur terrena caelestibus anteponendo, de proximo in Deum peccat: spiritum enim quem a domino sumpsit saecularis rei gratia concutit. [8] Libenter igitur terrena amittamus, caelestia tueamur; totum licet saeculum pereat, dum patientiam lucrifaciam! Iam qui minutum sibi aliquid aut furto aut ui aut etiam ignauia non constanter sustinere constituit, nescio an facile uel ex animo ipse rei suae manum inferre possit in causa elemosinae. [9] Quis enim ab alio secari omnino non sustinens ipse ferrum in corpore suo ducit? Patientia in detrimentis exercitatio est largiendi et communicandi: non piget donare eum qui non timet perdere. [10] Alioquin quomodo duas habens tunicas alteram earum nudo dabit, nisi idem sit qui auferenti tunicam etiam pallium offerre possit? Quomodo amicos de mammona fabricabimus nobis, si eum in tantum amauerimus, ut amissum non sufferamus? Peribimus cum perdito. [11] Quid hic inuenimus, ubi habemus amittere? Gentilium est omnibus detrimentis inpatientiam adhibere, [sunt] qui rem pecuniariam fortasse animae anteponant. [12] Nam et faciunt, cum lucri cupiditatibus quaestuosa pericula mercimoniorum in mari exercent, cum pecuniae causa etiam in foro nihil damnationi timendum adgredi dubitant, cum denique ludo et castris sese locant, cum per uias inmemores bestiarum latrocinantur. [13] Nos uero, secundum diuersitatem qua cum illis stamus, non animam pro pecunia, sed pecuniam pro anima deponere conuenit, seu sponte in largiendo seu patienter in amittendo!




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

IntraText® (V89) Copyright 1996-2007 EuloTech SRL