| Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
| Quintus Septimius Florens Tertullianus Liber de patientia IntraText CT - Text |
VIII. [1] Ipsam animam ipsumque corpus in saeculo isto expositum omnibus ad iniuriam gerimus eiusque iniuriae patientiam subimus: et minorum delibatione laedemur? Absit a seruo Christi tale inquinamentum, ut patientia maioribus temptationibus praeparata in friuolis excidat! [2] Si manu quis temptauerit prouocare, praesto est dominica monela: Verberanti te, inquit, infaciem etiam alteram genam obuerte. Fatigetur inprobitas patientia tua: quiuis ictus ille sit dolore et contumelia constrictus, grauius a domino uapulabit; plus inprobum illum caedes sustinendo: ab eo enim uapulabit cuius gratia sustines. [3] Si linguae amaritudo maledicto siue conuicio eruperit, respice dictum: Cum uos maledixerint gaudete. Dominus ipse maledictus in lege est et tamen solus est benedictus. Igitur dominum serui consequamur et maledicamur patienter, ut benedicti esse possimus! [4] Si parum aequanimiter audiam dictum aliquod in me proteruum aut nequam, reddam et ipse amaritudinis uicem necesse est aut cruciabor inpatientia muta. [5] Cum ergo percussero maledictus, quomodo secutus inueniar doctrinam domini, qua traditum est non uasculorum inquinamentis, sed eorum quae ex ore promuntur hominem communicari, item manere nos omnis uani et superuacui dicti reatum? [6] Sequitur ergo ut, a quo nos dominus arcet, idem ab alio aequanimiter pati admoneat. [7] Hic iam de patientiae uoluptate. Nam omnis iniuria seu lingua seu manu incussa, cum patientiam offenderit, eodem exitu dispungetur, quo telum aliquod in petra constantissimae duritiae libratum et obtusum: concidet enim ibidem, inrita opera et infructuosa, et nonnumquam repercussum in eum qui remisit reciproco impetu saeuiet. [8] Nempe idcirco quis te laedit ut doleas, quia fructus laedentis in dolore laesi est. Ergo cum fructum eius euerteris non dolendo, ipse doleat necesse est amissione fructus sui. [9] Tunc tu non modo inlaesus ibis (quod etiam solum tibi sufficit), sed insuper aduersarii tui et frustratione oblectatus et dolore defensus. Haec est patientiae et utilitas et uoluptas!