Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Quintus Septimius Florens Tertullianus
Liber de patientia

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to show the links to concordance

XIII. [1] Vsque huc de patientia tandem simplici et uniformi et tantum in animo constituta, cum eandem etiam in corpore demerendo domino multipliciter adlaboremus, utpote quae ab ipso domino in corporis quoque uirtute edita est, siquidem rector animus facile communicat spiritus inuecta cum habitaculo suo. [2] Quae igitur negotiatio patientiae in corpore? Inprimis adflictatio carnis, hostia domino placatoria per humiliationis sacrificium, cum sordes cum angustia uictus domino libat, contenta simplici pabulo puroque potu, cum ieiunia coniungit, cum cineri et sacco inolescit. [3] Haec patientia corporis precationes commendat, deprecationes adfirmat; haec aures [Christi] Dei aperit, seueritatem dispergit, clementiam elicit. [4] Sic ille rex Babylonius, offenso domino, cum squalore et paedore septenni, ab humana forma exulasset, immolata patientia corporis sui, et regnum recuperauit et, quod optabilius homini est, satis Deo fecit.

[5] Iam si altiores et feliciores gradus corporalis patientiae digeramus, eadem sanctitati quoque procurat continentia carnis: haec et uiduam tenet et uirginem adsignat et uoluntarium spadonem ad regna caeli leuat.

[6] Quod de uirtute animi uenit in carne perficitur: carnis patientia in persecutionibus denique proeliatur. Si fuga urgeat, incommoda fugae caro militat; si et carcer praeueniat, caro in uinculis, caro in ligno, caro in solo, et in illa paupertate lucis et in illa penuria mundi. [7] Cum uero producitur ad experimentum felicitatis, ad occasionem secundae intinctionis, ad ipsum diuinae sedis ascensum, nulla plus illic quam patientia corporis. Si spiritus promptus, sed caro (sine patientia) infirma, ubi salus spiritus et carnis ipsius? [8] At cum hoc dominus de carne dicit, infirmam pronuntians, quid ei firmandae opus sit ostendit, patientia scilicet, aduersus omnem subuertendae fidei uel puniendae paraturam, ut uerbera, ut ignem, ut crucem bestias gladium constantissime toleret quae prophetae, quae apostoli sustinendo uicerunt.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

IntraText® (V89) Copyright 1996-2007 EuloTech SRL