| Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
| Quintus Septimius Florens Tertullianus Liber de patientia IntraText CT - Text |
XV. [1] Adeo satis idoneus patientiae sequester Deus: si iniuriam deposueris penes eum, ultor est; si damnum, restitutor est; si dolorem, medicus est; si mortem, resuscitator est. Quantum patientiae licet, ut Deum habeat debitorem! [2] Nec inmerito [enim]. Omnia enim placita eius tuetur, omnibus mandatis eius interuenit: fidem munit, pacem gubernat, dilectionem adiuuat, humilitatem instruit, paenitentiam expectat, exhomologesin adsignat, carnem regit, spiritum seruat, linguam frenat, manum continet, temptationes inculcat, scandala pellit, martyria consummat; [3] pauperem consolatur, diuitem temperat, infirmum non extendit, ualentem non consumit, fidelem delectat, gentilem inuitat; seraum domino, dominum Deo commendat, feminam exornat, uirum adprobat; amatur in puero, laudatur in iuuene, suspicitur in sene; in omni sexu, in omni aetate formosa est!
[4] Age iam, si et effigiem habitumque eius conprehendamus? Vultus illi tranquillus et placidus, frons pura nulla maeroris aut irae rugositate contracta; remissa aeque in laetum modum supercilia, oculis humilitate, non infelicitate deiectis; [5] os taciturnitatis honore signatum, color qualis securis et innoxiis, motus frequens capitis in diabolum et minax risus; ceterum amictus circum pectora candidus et corpori inpressus, ut qui nec inflatur nec inquietatur. [6] Sedet enim in throno spiritus eius mitissimi et mansuetissimi, qui non turbine glomeratur, non nubilo liuet, sed est tenerae serenitatis, apertus et simplex, quem tertio uidit Helias. Nam ubi Deus, ibi et alumna eius, patientia scilicet. [7] Cum ergo spiritus Dei descendit, indiuidua patientia comitatur eum. Si non cum spiritu admiserimus, in nobis morabitur semper? Immo nescio an diutius perseueret: sine sua comite ac ministra omni loco ac tempore angatur necesse est; quodcumque inimicus eius inflixerit solus sustinere non poterit, carens instrumento sustinendi!