|
LIBER
PRIMVS
I. [1] Dignum duxi,
dilectissime mihi in Domino conserua, quid tibi sectandum sit post discessum de
saeculo meum, si prior te fuero uocatus, iam hinc prouidere, ut prouisum
obserues, mandare fidei tuae.
[2] Nam
saecularibus satis agentes sumus et utrique nostrum consultum uolumus, talibus
tabulas ordinamus; cur non magis de diuinis atque caelestibus posteritati
nostrae prospicere debeamus et legatum quodammodo praelegare admonitionem et
demonstrationem eorum quae ex bonis immortalibus et de hereditate caelorum
deputantur?
[3] Tu modo ut
solidum capere possis hoc meae admonitionis fideicommissum Deus faciat, cui sit
honor, gloria, claritas, dignitas et potestas et nunc et in saecula saeculorum.
[4] Praecipio
igitur tibi, quanta continentia potes, post excessum nostrum renunties nuptiis,
nihil mihi isto nomine collatura, nisi quod tibi proderis. Ceterum Christianis
saeculo digressis nulla restitutio nuptiarum in diem resurrectionis repromittitur, translatis scilicet in angelicam qualitatem et sanctitatem. Proinde sollicitudo nulla, quae de carnis zelo uenit.
[5] Etiam illa, quam septem
fratribus per successionem nupsisse uoluerunt, neminem tot maritorum resurrectionis die offendet, nec quisquam
illam confusurus expectat. Quaestio Sadducaeorum cessit
sententiae Domini.
[6] Ne me putes propter
carnis tuae integritatem mihi reseruandam de contumeliae dolore suspectum insinuare iam hinc
tibi consilium uiduitatis. Nihil tunc inter nos
dedecoris uoluptuosi resumetur. Non enim tam friuola, tam spurca Deus suis pollicetur.
Sed an tibi
uel cuicumque alii feminae ad Deum pertinenti proficiat quod suademus, licet retractare.
|