III. [1] Sed non ideo praemiserim
de libertate uetustatis et posteritatis castigatione, ut praestruam Christum
separandis matrimoniis, abolendis coniunctionibus aduenisse, quasi iam hinc finem nubendi
praescribam. Viderint qui inter cetera
peruersitatum suarum disiungere docent carnem in duobus unam, negantes
eum, qui feminam de masculo mutuatus, duo corpora ex eiusdem materiae consortio
sumpta, rursus in se matrimonii compactione compegit.
[2] Denique prohiberi nuptias
nusquam omnino legimus, ut bonum
scilicet. Quid tamen bono isto melius sit, accipimus ab apostolo,
permittente quidem nubere, sed abstinentiam praeferente, illud propter insidias
temptationum, hoc propter angustias temporum.
[3] Qua ratione
utriusque pronuntiationis inspecta, facile dinoscitur necessitate nobis
concessam esse nubendi potestatem. Quod autem necessitas praestat, depretiat
ipsa. Quod denique scriptum est: Melius nubere quam uri, quale hoc bonum
est, oro te, quod mali comparatio commendat, ut ideo melius sit nubere, quia
deterius est uri?
[4] Atenim quanto melius est neque nubere neque uri.
Etiam in persecutionibus melius ex permissu fugere de oppido in oppidum,
quam comprehensum et distortum negare. At quanto beatiores, qui ualent beata
testimonii confessione excedere. Possum dicere: quod permittitur, bonum non
est. Quid enim? Necesse est mori mihi. Si probor, bonum est. Quod si timeo...
Quod permittitur, suspectam habet permissionis suae causam. Quod autem melius
est, nemo permisit, ut indubitatum et sua sinceritate manifestum.
[5] Non propterea
appetenda sunt quaedam, quia non uetantur ---- etsi quodammodo uetantur, cum
alia illis praeferuntur: praelatio enim superiorum dissuasio est inferiorum
----, non ideo quid bonum est, quia malum non est, nec ideo malum non est, quia
non obest. Porro plene bonum hoc antecedit, quod non modo non obest, sed
insuper prodest. Namque malle debes quod prodest
quam quod non obest.
[6] Ad primum
enim locum certamen omne contendit; secundus solatium habet, uictoriam non habet. Quod si apostolo auscultamus, obliti
posteriorum et extendamur in priora et meliorum donatiuorum sectatores simus. Sic
nobis, etsi laqueum non imponit, quid utilitatis sit ostendit, dicens: Innupta
de dominicis cogitat, uti et corpore et spiritu sancta sit, nupta uero
sollicita est, quomodo coniugi suo placeat. Ceterum nusquam ita nuptias
permittit, ut non potius ad suum exemplum nos eniti malit. Felicem illum, qui
Pauli similis extiterit.
|