IV. [1] Sed carnem legimus infirmam et
hinc nobis adulamur impensius. Legimus
tamen et spiritum firmum. Nam in uno sensu utrumque positum est. Caro
terrena materia est, spiritus uero caelestis. Cur ergo ad excusationem
proniores, quae in nobis infirma sunt opponimus, quae uero fortia non tuemur?
Cur caelestibus terrena non cedant?
[2] Si spiritus
carne fortior, quia et generosior, nostra culpa infirmiorem sectamur. Nam
disiunctis a matrimonio duae species humanae imbecillitatis necessarias nuptias
faciunt. Prima quidem et potentissima, quae uenit de concupiscentia carnis,
sequens de concupiscentia saeculi. Sed utraque repudianda est a seruis Dei, qui
et luxuriae et ambitioni renuntiamus.
[3] Carnis
concupiscentia aetatis officia defendit, decoris messem requirit, gaudet de
contumelia sua: dicit uirum necessarium sexui, uel auctoritatis et solatii
causa, uel ut a malis rumoribus tuta sit. Et tu aduersus consilia haec eius
adhibe sororum nostrarum exempla, quarum nomina penes Dominum, quae nullam
formae uel aetatis occasionem, permissis maritis, sanctitati anteponunt.
[4] Malunt enim Deo nubere. Deo speciosae, Deo sunt puellae. Cum
illo uiuunt, cum illo sermocinantur, illum diebus et noctibus tractant.
Orationes suas uelut dotes Domino assignant, ab eodem dignationem uelut munera
maritalia, quotienscumque desiderant, consequuntur. Sic aeternum sibi bonum,
donum Domini, occupauerunt, ac iam in terris, non nubendo, de familia angelica
deputantur.
[5] Talium exemplis
feminarum ad aemulationem te continentiae exercens, spiritali affectione
carnalem illam concupiscentiam humabis, temporalia et uolatica desideria formae
uel aetatis immortalium bonorum compensatione delendo.
[6] Ceterum
saecularis concupiscentia causas habet gloriam, cupiditatem, ambitionem,
insufficientiam, per quas necessitatem nubendi subornat, uidelicet caelestia
repromittens: dominari in aliena familia, alienis opibus incubare, cultum de
alieno extorquere, sumptum quem non sentias, caedere.
[7] Haec procul a
fidelibus, quibus nulla cura tolerandae uitae, nisi si diffidimus de promissis
Dei, qui lilia agri tanta gratia uestit, qui uolatilia caeli nulla ipsorum
labore pascit, qui prohibet de crastino uictu uestituque curare, spondens scire
se quid cuique seruorum suorum opus sit, non quidem monilium pondera, non
uestium taedia, non Gallicos mulos, nec Germanicos baiulos, quae nuptiarum
gloriam accendunt, sed sufficientiam, quae modestiae et pudicitiae apta est.
[8] Praesume, oro
te, nihil tibi opus esse, si Domino appareas, immo omnia habere, si habeas
Dominum, cuius omnia. Caelestia recogita, et terrena despicies. Nihil uiduitati
apud Deum subsignatae necessarium est quam perseuerare.
|