V. [1] Adiciunt quidem sibi
homines causas nuptiarum de sollicitudine posteritatis et liberorum amarissima
uoluptate. Nobis otiosum est. Nam quid gestiamus liberos serere, quos cum
habeamus, praemittere optamus, respectu scilicet imminentium angustiarum,
cupidi et ipsi iniquissimo isto saeculo eximi et recipi ad Dominum, quod etiam
apostolo uotum fuit.
Nimirum necessaria suboles seruo Dei. [2] Satis
enim de salute nostra securi sumus, ut liberis uacemus. Quaerenda nobis onera
sunt, quae etiam a gentilium plerisque uitantur, quae legibus coguntur, quae
parricidiis expugnantur, nobis demum plurimum importuna, quantum fidei
periculosa. Cur enim Dominus: Vae praegnantibus et nutricantibus, cecinit,
nisi quia filiorum impedimenta testatur in illa die expeditionis incommodum
futura? Ea utique nuptiis imputantur, istud autem ad uiduas non pertinebit.
[3] Ad primam
angeli tubam expeditae prosilient, quamcumque pressuram persecutionemque libere
perferent, nulla in utero, nulla in uberibus aestuante sarcina nuptiarum.
Igitur, siue carnis, siue saeculi, siue posteritatis gratia nubitur, nihil ex
istis necessitatibus competit Dei seruis, ut non satis habeam semel alicui
earum succubuisse et uno matrimonio omnem concupiscentiam huiusmodi expiasse.
Nubamus quotidie et nubentes a die illo timoris deprehendamur, ut Sodoma et
Gomorra. [4] Nam illic
non utique nuptias et mercimonia solummodo agebant, sed cum dicit; Nubebant
et emebant, insigniora ipsa carnis et saeculi uitia denotat, quae a diuinis
disciplinis plurimum auocent, alterum per lasciuiendi uoluptatem, alterum per
adquirendi cupiditatem. Et tamen illa tunc caecitas longe a finibus saeculi
habebatur. Quid ergo fiet, si quae olim detestabilia sunt penes Deum?... Ab iis nunc nos arceat!
Tempus, inquit, in collecto
est, superest,
ut qui matrimonia habent tamquam non habentes agant.
|