VI. [1] Quodsi hi qui habent obliterare debent quod habent, quanto
magis non habentes prohibentur repetere quod non habent. Vt cuius
maritus de rebus abiit, exinde requiem sexui suo nubendi abstinentia iniungat,
quam pleraeque gentilium feminarum memoriae carissimorum maritorum parentant.
Cum quid difficile uidetur, difficiliora alios obeuntes recenseamus. [2] Quot enim sunt, qui
statim a lauacro carnem suam obsignant?
Quot item, qui consensu pari inter se matrimonii debitum tollunt,
uoluntarii spadones pro cupiditate regni caelestis? Quodsi saluo matrimonio
abstinentia toleratur, quanto magis adempto? Credo enim difficilius saluum
derelinqui, quam amissum non desiderari.
[3] Durum plane et
arduum satis continentia sanctae feminae post uiri excessum Dei causa, cum
gentiles satanae suo et uirginitatis et uiduitatis sacerdotia perferant. Romae
quidem quae ignis illius inextinguibilis imaginem tractant, auspicia poenae suae
cum ipso dracone curantes, de uirginitate censentur.
[4] Achaicae Iunoni
apud Aegium oppidum uirgo sortitur, et quae Delphis insaniunt nubere nesciunt.
Ceterum uiduas Africanae Cereri adsistere scimus, durissima quidem obliuione a
matrimonio allectas. Nam manentibus in uita uiris non modo toro decedunt, sed
et alias eis, utique ridentibus, loco suo insinuant; adempto omni contactu,
usque ad osculum filiorum et tamen, durante usu, perseuerant in tali uiduitatis
disciplina, quae pietatis etiam sancta solatia excludit.
[5] Haec diabolus suis
praecipit, et auditur. Prouocat
nimirum Dei seruos continentia suorum quasi ex aequo: continent etiam gehennae
sacerdotes. Nam inuenit, quomodo homines etiam in boni sectationibus perderet,
et nihil apud eum refert, alios luxuria alios continentia occidere.
|