VII. [1] Nobis continentia ad instrumentum aeternitatis demonstrata est a Domino, salutis Deo, ad testimonium fidei, ad commendationem carnis istius exhibendae superuenturo indumento incorruptibilitatis, ad sustinendam
nouissime uoluntatem Dei. Super
haec enim recogites, moneo, neminem non ex Dei uoluntate de saeculo educi, si
ne folium quidem ex arbore sine Dei uoluntate delabitur.
[2] Idem qui nos mundo infert, idem et educat necesse
est. Igitur defuncto per Dei uoluntatem uiro etiam matrimonium Dei
uoluntate defungitur. Quid tu restaures cui finem Deus posuit? Quid libertatem
oblatam tibi iterata matrimonii seruitute fastidis? Obligatus es, inquit,
matrimonio: ne quaesieris solutionem; solutus es matrimonio: ne quaesieris
obligationem.
[3] Nam etsi non
delinquas renubendo, carnis tamen pressuram subsequi dicit.
Quare facultatem continentiae, quantum possumus, diligamus; quam primum
obuenerit, inbibamus, ut quod in matrimonio non ualuimus, in uiduitate
sectemur. Amplectenda occasio est, quae adimit quod necessitas imperabat.
[4] Quantum
detrahant fidei, quantum obstrepant sanctitati nuptiae secundae, disciplina
ecclesiae et praescriptio apostoli declarat, cum digamos non sinit praesidere,
cum uiduam adlegi in ordinem nisi uniuiram non concedit. Aram enim Dei mundam
proponi oportet. Tota illa ecclesiae candida de sanctitate describitur.
[5] Sacerdotium uiduitatis et caelibat<u>um
est apud nationes, pro diaboli scilicet aemulatione. Regem saeculi, pontificem maximum, rursus nubere nefas
est. Quantum Deo sanctitas placet, cum illam etiam inimicus affectat, non utique ut alicuius boni
affinis, sed ut Dei Domini placita
cum contumelia affectans.
|