VIII. [1] Nam de uiduitatis
honoribus apud Deum uno dicto eius
per prophetam expeditum: Iuste facite uiduae et pupillo, et uenite, disputemus, dicit Dominus. Duo
ista nomina, in quantum destituta auxilio humano, in tantum diuinae
misericordiae exposita, suscipit tueri pater omnium. Vide, quam ex aequo
habetur qui uiduae benefecerit, quanti est uidua ipsa, cuius assertor cum
Domino disputabit. Non tantum uirginibus datum, opinor.
[2] Licet in illis
integritas solida et tota sanctitas de proximo uisura sit faciem Dei, tamen
uidua habet aliquid operosius, quia facile est non appetere quod nescias et
auersari quod desideraueris numquam. Gloriosior continentia quae ius suum
sentit, quae quid uiderit nouit.
[3] Poterit uirgo
felicior haberi, at uidua laborosior: illa, quod bonum semper habuit, ista,
quod bonum sibi inuenit. In illa gratia, in ista uirtus coronatur. Quaedam enim
sunt diuinae liberalitatis, quaedam nostrae operationis. Quae a Domino
indulgentur, sua gratia gubernantur; quae ab homine captantur, studio
perpetrantur. Stude igitur ad uirtutem continentiae modestiae, quae pudori procurat,
sedulitati, quae uagas non facit, frugalitati, quae saeculum spernit.
[4] Conuictus atque
colloquia Deo digna sectare, memor illius uersiculi sanctificati per apostolum:
Bonos corrumpunt mores congressus mali. Loquaces, otiosae, uinosae,
curiosae contubernales uel maxime proposito uiduitatis officiunt. Per
loquacitatem ingerunt uerba pudoris inimica, per otium a seueritate deducunt,
per uinolentiam quiduis mali insinuant, per curiositatem aemulationem libidinis
conuehunt.
[5] Nulla huiusmodi
feminarum de bono uniuiratus loqui nouit. Deus enim illis, ut ait
apostolus, uenter est, ita et quae uentri propinqua. Haec tibi iam hinc
commendo, conserua carissima, post apostolum quidem ex abundanti retractata,
sed tibi etiam solatio futura, quod meam memoriam, si ita euenerit, in illis
frequentabis.
|