II. [1] Igitur cum quaedam istis diebus nuptias
suas de ecclesia tolleret
ac gentili coniungeretur idque ab aliis
retro factum recordarer, miratus aut ipsarum
petulantiam aut consiliariorum praeuaricationem, quod nulla scriptura
eius facti licentiam profert, numquid, inquam, de illo capitulo sibi
blandiuntur primae ad Corinthios, ubi scriptum est: Si
quis fratrum infidelem habet uxorem et illa matrimonio consentit, ne dimittat eam;
similiter mulier fidelis infideli nupta, si consentaneum
maritum experitur, ne dimiserit eum;
sanctificatur enim
infidelis uir a fideli uxore et infidelis uxor a fideli marito; ceterum immundi essent filii uestri?
[2] Hanc
monitionem fors de fidelibus iunctis simpliciter intellegendo putent etiam infidelibus
nubere licere. Qui
ita interpretatur, absit ut sciens se circumscribat. Ceterum manifestum est
scripturam istam eos fideles designare, qui in matrimonio gentili inuenti a Dei
gratia fuerint. Secundum uerba ipsa: Si quis, inquit, fidelis uxorem
habet infidelem ---- non dicit: uxorem ducit infidelem ---- ostendit iam in
matrimonio agentem mulieris infidelis, mox gratia Dei conuersum, perseuerare
cum uxore debere, scilicet propterea, ne qui fidem consecutus putaret sibi
diuertendum esse ab aliena iam et extranea quodammodo femina.
[3] Adeo et rationem subicit: in
pace nos uocari a Domino et posse infidelem a fideli per usum matrimonii
lucrifieri. Ipsa etiam clausula hoc ita intellegendum esse confirmat: Vt
quisque, ait, uocatur a Domino, ita perseueret. Vocantur autem
gentiles, opinor, non fideles. Quodsi de fideli ante matrimonium pronuntiasset,
absolute permiserat sanctis uulgo nubere. Si uero permiserat, numquam tam
diuersam atque contrariam permissui suo pronuntiationem subdidisset, dicens: Mulier
defuncto uiro libera est; cui uult nubat, tantum in Domino.
[4] Hic certe nihil retractandum est.
Nam de quo retractari potuisset, apostolus cecinit. Ne quod ait: cui uelit
nubat, male uteremur, adiecit: tantum in Domino, id est in
nomine Domini, quod est indubitate Christiano. Ille igitur apostolus sanctus,
qui uiduas et innuptas integritati perseuerare mauult, qui nos ad exemplum sui
hortatur, nullam aliam formam repetundarum nuptiarum nisi in Domino
praescribit, huic soli condicioni continentiae detrimenta concedit. Tantum, inquit,
in Domino: adiecit pondus legi suae.
[5] Tantum: <quo>quo sono
et modo enuntiaueris dictum istud, onerosum est; et iubet et suadet et
praecipit et hortatur et rogat et comminatur. Destricta et expedita sententia
est et ipsa sui breuitate facunda.
[6] Sic solet
diuina uox, ut statim intellegas,
statim obserues. Quis
enim non intellegere possit multa pericula et uulnera fidei in huiusmodi
nuptiis, quas prohibet, apostolum prouidisse et primo quidem carnis sanctae in
carne gentili inquinamentum praecauisse?
[7] Hoc loco dicet aliquis: quid ergo
refert inter eum, qui in matrimonio gentili a Domino allegitur, et olim id est
ante nuptias fidelem, ut non proinde carni suae caueant, cum alter a nuptiis
infidelis arceatur, alter in eis perseuerare iubeatur? Cur, si a gentili
inquinamur, non et ille diiungitur, quemadmodum iste non obligatur?
[8] Respondebo, si spiritus dederit,
ante omnia allegans Dominum magis ratum habere matrimonium non contrahi quam
omnino disiungi; denique diuortium prohibet, nisi stupri causa,
continentiam uero commendat. Habet igitur ille perseuerandi necessitatem, hic
porro etiam non nubendi potestatem.
[9] Tunc, si secundum scripturam qui
in matrimonio gentili a fide deprehenduntur, propterea non inquinantur, quia
cum ipsis alii quoque sanctificantur, sine dubio isti, qui ante nuptias
sanctificati sunt, si extraneae carni commisceantur, sanctificare eam non
possunt, in qua non sunt deprehensi. Dei autem gratia illud sanctificat quod
inuenit. Ita quod sanctificari non potuit, immundum est; quod immundum est, cum
sancto non habet partem, nisi ut de suo inquinet et occidat.
|