III. [1] Haec
si ita sunt, fideles gentilium matrimonia subeuntes stupri reos constat esse et
arcendos ab omni communicatione fraternitatis, ex litteris apostoli dicentis cum
eiusmodi ne cibum quidem sumendum. Aut numquid tabulas nuptiales die illo
apud tribunal Domini proferemus et matrimonium rite contractum
allegabimus, quod uetuit ipse? Non adulterium est, quod prohibitum est, non
stuprum est? Extranei hominis admissio minus templum Dei uiolat? minus membra
Christi cum membris adulterae commiscet? Quod sciam, non sumus nostri, sed
pretio empti. Empti? Et quali pretio? Sanguine Dei. Laedentes igitur carnem
istam, eum laedimus de proximo.
[2] Quid sibi uoluit ille, qui dixit
delictum quidem esse extraneo nubere, sed minimum, cum alias ---- seposita
carnis iniuria ad Dominum pertinentis ---- omne delictum uoluntarium in Dominum
grande est? Quanto enim potestas uitandi fuit, tanto contumaciae crimine
oneratur.
[3] Recenseamus nunc cetera pericula
aut uulnera, ut dixi, fidei ab apostolo prouisa, non carni tantum, uerum etiam
et ipsi spiritui molestissima. Quis enim dubitet obliterari quotidie fidem
commercio infideli? Bonos corrumpunt, mores confabulationes mala. Quanto
magis conuictus et indiuiduus usus. Quaeuis mulier fidelis Deum obseruet
necesse est.
[4] Et quomodo potest duobus dominis
seruire, Domino et marito, adde gentili? Gentilem enim obseruando gentilia
exhibebit: formam, extructionem, munditias saeculares, blanditias turpiores;
ipsa etiam matrimonii secreta maculosa, non ut penes sanctos officia sexus cum
honore ipsius necessitatis tamquam sub oculis Dei modeste et moderate
transiguntur.
|