IV. [1] Sed
uiderit qualiter uiro officia pendat, Domino certe non potest pro disciplina
satisfacere, habens in latere diaboli seruum, procuratorem domini sui ad
impedienda fidelium studia et officia, ut si statio facienda est, maritus de
die condicat ad balneas, si ieiunia obseruanda sint, maritus eadem die
conuiuium exerceat, si procedendum erit, numquam magis familiae occupatio
obueniat.
[2] Quis autem sinat coniugem suam
uisitandorum fratrum gratia uicatim aliena et quidem pauperiora quaeque tuguria
circuire? Quis nocturnis conuocationibus, si ita oportuerit, a latere suo adimi
libenter feret? Quis denique sollemnibus Paschae abnoctantem securus
sustinebit? Quis ad conuiuium dominicum illud, quod infamant, sine sua
suspicione dimittet? Quis in carcerem ad osculanda uincula martyris reptare
patietur? [3] Iam uero alicui fratrum ad
osculum conuenire, aquam sanctorum pedibus offerre, de cibo, de poculo
inuadere, desiderare, in mente habere? Si pereger frater adueniat, quod in
aliena domo hospitium? Si cui largiendum erit, horreum, proma praeclusa sunt.
|