V. [1] Sed aliquis sustinet
nostra nec obstrepit. Hoc est igitur delictum,
quod gentiles nostra nouerunt,
quod sub conscientia iniustorum sumus, quod beneficium eorum est, si
quid operamur. Non potest nescire qui
sustinet, aut si celatur, quia non sustinet, timetur. Cum autem scriptura
utrumque mandet, et sine alterius conscientia et sine nostra pressura
operari Domino, nihil interest in qua parte delinquas, aut in conscientiam
mariti, si sit patiens, aut in conflictationem tui, dum uitatur impatiens.
[2] Nolite, inquit, margaritas
uestras porcis iactare, ne conculcent eas et conuersi uos quoque euertant. Margaritae
uestrae sunt etiam quotidianae conuersationis insignia. Quanto curaueris ea
occultare, tanto suspectiora feceris et magis captanda gentili curiositati.
[3] Latebisme tu, cum lectulum, cum
corpusculum tuum signas, cum aliquid immundum flatu explodis, cum etiam per
noctem exurgis oratum? Et non magiae aliquid uideberis operari? Non sciet
maritus quid secreto ante omnem cibum gustes? Et si sciuerit panem, non illum
credet esse, qui dicitur?
[4] Et haec
ignorans quisque rationem simpliciter sustinebit sine gemitu, sine suspicione panis an ueneni? Sustinent quidam, sed ut
inculcent, ut inludant huiusmodi feminis, quarum arcana in periculum, quod credunt, reseruent,
si forte laedantur sustinent(es), quarum dotes obiectione nominis mercedem silentii faciant, scieicet apud arbitrium
speculatorem litigaturi. Quod
plereaque non prouidentes aut re excru ciata aut fide perdita recognoscere
consuerunt.
|