VII. [1] Haec
si illis quoque euenire possunt, qui in matrimonio gentili fidem adepti
morantur, tamen excusantur: ut in ipsis deprehensi a Deo et iubentur
perseuerare et sanctificantur et spem lucrationis accipiunt. Si ergo
ratum est apud Deum matrimonium huiusmodi, cur non et prospere cedat, ut
pressuris et angustiis et impedimentis et inquinamentis non ita lacessatur,
habens iam ex parte diuinae gratiae patrocinium?
[2] Nam et ad aliquam uirtutem
caelestem documentis dignationis alicuius uocatus ille de gentibus terrori est
gentili, quo minus sibi obstrepat, minus i<n>stet, minus speculetur.
Sensit magnalia, uidit experimenta, scit meliorem factum; sic et ipse Dei
candidatus est timore. Ita facilius huiusmodi lucrifiunt, in quos Dei gratia
consuetudinem fecit.
[3] Ceterum aliud est ultro et sponte
in prohibita descendere. Quae Domino non placent, utique Dominum offendunt,
utique a malo inferuntur. Hoc signi erit, quod solis petitoribus placet nomen
Christianum. Ideo inueniuntur,
qui tales non exhorreant, ut
exterminent, ut abripiant, ut a fide excludant. Habes causam, qua non dubites nullum
huiusmodi matrimonium prospere decurri: dum a malo conciliatur, a Domino uero
damnatur.
|