VIII. [1] Ad
hoc quaeramus an iure,
quasi reuera dispectores diuinarum sententiarum. Nonne etiam penes
nationes seuerissimi quique domini et disciplinae tenacissimi seruis suis foras
nubere interdicunt? Scilicet
ne in lasciuiam excedant, officia deserant, dominica extraneis promant. Nonne
insuper censuerunt seruituti uindicandas quae cum alienis seruis post dominorum
denuntiationem in consuetudine perseuerauerint?
[2] Seueriores habebuntur terrenae
disciplinae caelestibus praeceptis, ut gentiles quidem extraneis iunctae
libertatem amittant, nostrae uero diaboli seruos sibi coniungant et in statu
suo perseuerent? Scilicet negabunt sibi a Domino per apostolum eius
denuntiatum. Quam huius amentiae causam detineam, nisi fidei imbecillitatem
pronam semper in concupiscentias saecularium gaudiorum? [3] Quod
quidem plurimum in lautioribus deprehensum est. Nam quanto diues aliqua
est et matronae nomine inflata, tanto capaciorem domum oneribus suis requirit, ut campum in quo ambitio decurrat. Sordent
talibus ecclesiae. Difficile in domo Dei diues, ac si quis est, difficile
caelebs. Quid ergo faciant? Vnde nisi a diabolo maritum petant idoneum
exhibendae sellae et mulabus et cinerariis peregrinae proceritatis? Christianus
ista etiam diues fortasse non praestet.
[4] Quaeso te, gentilium exempla
proponas tibi. Pleraeque
et genere nobiles et re beatae passim ignobilibus et mediocribus simul coniunguntur aut ad luxuriam inuentis aut ad licentiam
sec<ta>tis. Nonnullae se libere et seruis suis conferunt, omnium hominum existimatione despecta, dummodo habeant a quibus nullum impedimentum
libertatis suae timeant. Christianam fidelem fideli re minori nubere piget,
locupletiorem futuram in uiro paupere.
[5] Nam si
pauperum sunt regna caelorum, diuitum non sunt, plus diues in paupere inueniet; maiore dote dotabitur de bonis eius, qui in Deo diues est. Sit illa ex
aequo in terris, quae in caelis forsitan non erit. Dubitandum et inquirendum et
identidem deliberandum est, an idoneus sit inuectis dotalibus cui Deus censum
suum credidit?
[6] Vnde sufficiamus ad enarrandam
felicitatem eius matrimonii, quod ecclesia conciliat et confirmat oblatio et
obsignat benedictio, angeli renuntiant, pater rato habet? Nam nec in terris
filii sine consensu patrum rite et iure nubunt.
[7] Quale iugum fidelium duorum unius
spei, unius uoti, unius disciplinae, eiusdem seruitutis. Ambo fratres, ambo
conserui; nulla spiritus camisue discretio, atquin uere duo in carne una. Vbi
caro una, unus et spiritus: simul orant, simul uolutantur, simul ieiunia
transigunt, alterutro docentes, alterutro exhortantes, alterutro sustinentes.
[8] In ecclesia Dei pariter utrique,
pariter in conuiuio Dei, pariter in angustiis, in persecutionibus, in
refrigeriis. Neuter alterum celat, neuter alterum uitat, neuter alteri grauis
est. Libere aeger uisitatur, indigens sustentatur. Elemosinae sine tormento,
sacrificia sine scrupulo, quotidiana diligentia sine impedimento; non furtiua
signatio, non trepida gratulatio, non muta benedictio. Sonant inter duos psalmi
et hymni, et mutuo prouocant, quis melius Domino suo cantet. Talia Christus uidens et audiens gaudet. His pacem suam mittit. Vbi duo, ibi
et ipse; ubi et ipse, ibi et malus non est.
[9] Haec sunt, quae apostoli uox illa
sub breuitate intellegenda nobis relinquit. Haec tibi suggere, si
opus fuerit. His te ab exemplis quarumdam
reflecte. Non licet aliter fidelibus nubere,
et si liceret, non expediret.
|