| Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
| Quintus Septimius Florens Tertullianus Ad uxorem libri duo IntraText CT - Text |
|
|
|
VII. [1] Haec si illis quoque euenire possunt, qui in matrimonio gentili fidem adepti morantur, tamen excusantur: ut in ipsis deprehensi a Deo et iubentur perseuerare et sanctificantur et spem lucrationis accipiunt. Si ergo ratum est apud Deum matrimonium huiusmodi, cur non et prospere cedat, ut pressuris et angustiis et impedimentis et inquinamentis non ita lacessatur, habens iam ex parte diuinae gratiae patrocinium? [2] Nam et ad aliquam uirtutem caelestem documentis dignationis alicuius uocatus ille de gentibus terrori est gentili, quo minus sibi obstrepat, minus i<n>stet, minus speculetur. Sensit magnalia, uidit experimenta, scit meliorem factum; sic et ipse Dei candidatus est timore. Ita facilius huiusmodi lucrifiunt, in quos Dei gratia consuetudinem fecit. [3] Ceterum aliud est ultro et sponte in prohibita descendere. Quae Domino non placent, utique Dominum offendunt, utique a malo inferuntur. Hoc signi erit, quod solis petitoribus placet nomen Christianum. Ideo inueniuntur, qui tales non exhorreant, ut exterminent, ut abripiant, ut a fide excludant. Habes causam, qua non dubites nullum huiusmodi matrimonium prospere decurri: dum a malo conciliatur, a Domino uero damnatur.
|
Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |