LIBER I
DE
HABITU MULIEBRI
I. [1] Si tanta in terris moraretur fides quanta
merces eius expectatur in caelis, nulla omnino uestrum, sorores dilectissimae,
ex quo Deum uiuum cognouisset et de sua, id est de feminae condicione,
didicisset, laetiorem habitum, ne dicam gloriosiorem, appetisset, ut non magis
in sordibus ageret et squalorem potius affectaret, ipsam se circumferens Euam
lugentem et paenitentem, quo plenius id quod de Eua trahit ---- ignominiam dico
primi delicti et inuidiam perditionis humanae ---- omni satisfactionis habitu
expiaret.
In doloribus et anxietatibus paris, mulier, et ad uirum tuum conuersio tua
et ille dominatur tui: et Euam te esse nescis? [2] Viuit
sententia Dei super sexum istum in hoc saeculo: uiuat et reatus necesse est. Tu
es diaboli ianua; tu es arboris illius resignatrix; tu es diuinae legis prima
desertrix; tu es quae eum suasisti, quem diabolus aggredi non ualuit; tu
imaginem Dei, hominem, tam facile elisisti; propter tuum meritum, id est
mortem, etiam filius Dei mori habuit: et adornari tibi in mente est super
pelliceas tuas tunicas?
[3] Age nunc, si ab initio rerum et Milesii oues
tonderent, et Seres arbores nerent, et Tyrii tinguerent, et Phryges insuerent,
et Babylonii intexerent, et margarita canderent et ceraunia coruscarent, si
ipsum quoque auram iam de terra cum cupiditate prodisset, si iam et speculo
tantum mentiri liceret, et haec Eua concupiit, de paradiso expulsa, iam mortua,
opinor. Ergo nec nunc appetere debet aut nosse, si cupit reuiuiscere, quae nec
habuerat nec nouerat quando uiuebat. Ideo omnia ista damnatae et mortuae
mulieris impedimenta sunt, quasi ad pompam funeris constituta.
|