II. [1] Nam
et illi qui ea constituerunt damnati in poenam mortis deputantur, illi scilicet
angeli qui ad filias hominum de caelo ruerunt, ut haec quoque ignominia feminae
accedat. Nam et cum materias quasdam bene occultas et artes plerasque non bene
reuelatas saeculo multo magis imperito prodidissent, si quidem et metallorum
opera nudauerant et herbarum ingenia traduxerant et incantationum uires
prouulgauerant et omnem curiositatem usque ad stellarum interpretationem
designauerant, proprie et quasi peculiariter feminis instrumentum istud
muliebris gloriae contulerunt: lumina lapillorum quibus monilia uariantur, et
circulos ex auro quibus brachia artantur, et medicamina ex fuco quibus lanae
colorantur, et illum ipsum nigrum puluerem quo oculorum exordia producuntur.
[2] Haec qualia sunt, interim iam ex doctorum
suorum qualitate et condicione pronuntiari potest, quod nihil ad integritatem
peccatores, nihil ad castitatem adamatores, nihil ad timorem Dei desertores
spiritus aut monstrare potuerunt aut praestare. Si doctrinae dicendae
sunt, mali magistri male docuerint necesse est; si mercedes pro libidine,
nullius rei turpis merces decora est.
Quid autem tanti fuit ista
monstrare sicut conferre? [3] Vtrum
ne mulieres sine materiis splendoris et sine ingeniis decoris placere non
possent hominibus, quae adhuc incultae et incompositae et, ut ita dixerim,
crudae ac rudes angelos mouerant? An ne sordidi et per gratuitum usum
contumeliosi amatores uiderentur, si nihil feminis in connubium allectis contulissent?
Sed haec non capit aestimare. Nihil plus desiderare poterant quae angelos
possidebant; magno scilicet nupserant.
[4] Enimuero, qui utique interdum cogitabant
unde cecidissent et, post libidinum uaporata momenta, caelum suspirabant, illud
ipsum bonum feminaram naturalis decoris ut causam mali sic remunerauerunt, ne
eis profuisset felicitas sua, sed ut deuectae de simplicitate et sinceritate,
una cum ipsis in offensam Dei peruenirent. Certi erant omnem et gloriam et
ambitionem et affectionem per carnem placendi Deo displicere. Hi sunt nempe
angeli quos iudicaturi sumus; hi sunt angeli quibus in lauacro renuntiamus;
haec sunt utique per quae ab homine iudicari meruerunt. [5] Quid
ergo facient apud iudices suos res eoram? Quod est commercium damnaturis cum
damnandis? Opinor, quod Christo et Beliae. Qua constantia tribunal illud
ascendemus decreturi aduersus eos quorum munera appetimus? Nam et uobis eadem
tunc substantia angelica repromissa, idem sexus qui et uiris, eamdem iudicandi dignationem
pollicetur. Nisi ergo hic iam praeiudicauerimus res eorum praedamnando quas in
illis tunc damnaturi sumus, illi potius nos iudicabunt atque damnabunt.
|