III. [1] Scio
scripturam Enoch, quae hunc ordinem angelis dedit, non recipi a quibusdam quia
nec in armarium Iudaicum admittitur. Opinor, non putauerant illam, ante
cataclysmum editam, post eum casum orbis omnium rerum abolitorem saluam esse
potuisse. Si ista ratio est, recordentur pronepotem ipsius Enoch fuisse
superstitem cataclysmi, Noë, qui utique domestico nomine et hereditaria
traditione audierat et meminerat de proaui sui penes Deum gratia et de omnibus
praedieatis eius, cum Enoch filio suo Mathusalae nihil aliud mandauerit quam ut
notitiam eorum posteris suis traderet. Igitur sine dubio potuit Noe in
praedicationis delegatione<m> successisse, uel quia et alias non
tacuisset tam de Dei conseruatoris sui dispositione quam de ipsa domus suae
gloria.
[2] Hoc si non tam expedite haberet, illud
quoque assertionem scripturae illius tueretur: proinde potuit abolefactam eam
uiolentia cataclysmi in spiritu rursus reformare, quemadmodum et Hierosolymis
Babylonia expugnatione deletis omne instrumentum Iudaicae litteraturae per
Esdram constat restauratum. [3] Sed cum
Enoch eadem scriptura etiam de domino praedicarit, a nobis quidem nihil omnino
reiciendum est quod pertineat ad nos. Et legimus omnem scripturam aedificationi
habilem diuinitus inspirari. A Iudaeis postea <potest> iam uideri
propterea reiectam sicut et cetera fere quae Christum sonant. Nec utique mirum hoc, si scripturas
aliquas non receperunt de eo locutas quem et ipsum coram loquentem non erant
recepturi. Eo accedit quod Enoch apud Iudam apostolum testimonium
possidet.
|