V. [1] Aurum
et argentum, principes materiae cultus saecularis, id sint necesse est unde
sunt, terra scilicet plane gloriosior, quoniam in maledictorum metallorum
feralibus officinis poenali opere deplorata nomen terrae in igni reliquit atque
exinde de tormentis in ornamenta, de suppliciis in delicias, de ignominiis in
honores metalli refuga mutatur. 2. Sed et ferri et aeris et aliarum
uilissimarum materiarum par condicio est et terreni generis et metallici
operis, quo nihilo generosior iudicari possit auri et argenti substantia penes
naturam.
Quod si de qualitate usus gloria est auro et argento, atquin magis ferro et
aeri quorum ita disposita utensilitas ut et proprias operas plures et
necessariores exhibeant rebus humanis et nihilominus auri et argenti de suo
uicem accommodent iustioribus causis. Nam et anuli ferro fiunt; quaedam esui et
potui uascula ex aere adhuc seruat memoria antiquitatis. Viderit, si etiam ad
spurca instrumentis auri et argenti demens copia deseruit. 3. Certe nec
ager auri opere paratur, nec nauis argenti uigore eontexitur. Nullus bidens
aurum demergit in terram, nullus clauus argentum intimat tabulis. Taceo totius
uitae necessitates ferro et aeri innixas, cum illae ipsae diuites materiae et
de metallis refodiendae et in quocumque usu producendae sine ferri et aeris
operario uigore non possint. 4. Iam igitur aestimarxdum est unde obueniat tanta
dignitas auro et argento, cum et consanguineis quantum ad genus et potioribus
quantum ad utensilitatem materiis praeferantur.
|