VI. [1] Sed et lapillos istos qui cum auro
superbiam iungunt, quid aliud interpreter quam lapillos et calculos eiusdem
terrae minutalia? Nec tamen aut fundamentis demandandis aut parietibus
moliendis aut fastigiis sustinendis aut tectis densandis necessaria; solum hunc
mulierum stuporem aedificare nouerunt, quia tarde teruntur ut niteant, et
subdole substruuntur ut floreant, et anxie forantur ut pendeant, et auro
lenocinium mutuum praestant.
[2] Sed
si quid de mari Britannico aut Indico ambitio piscatur, conchae genus est, non
dico conchylio aut ostreo, sed nec peloride gratius de sapore. Ad hoc enim
conchas nouerim maris poma. Quodsi concha illa aliquid intrinsecus pustulat,
uitium magis eius debet esse quam gloria. Et licet margaritum uocetur, non
aliud tamen intellegendum quam conchae illius aliqua dura et rotunda uerruca.
Aiunt et de frontibus draconum
gemmas erui, sicut et in piscium cerebris lapidositas quaedam est. 3. Hoc
quoque deerat christianae ut de serpente cultior fiat. Sic calcabit diaboli
caput, dum de capite eius ceruicibus suis aut ipsi capiti ornamentum struit!
|