IX. [1] Nam
ut quaeque rerum per singulas quasque terras et unamquamque regionem maris a
Deo distributa sunt, inuicem sibi peregrina, apud exteros mutuo rara, apud suos
iure si utique uel negleguntur uel <non> appetuntur, quia non tantus est
in illis gloriae feruor inter domesticos frigidae. Sed enim ex possessionum
distributione quam Deus ut uoluit ordinauit, raritas et peregrinitas apud
extraneos semper gratiam inueniens de simplici causa non habendi quae Deus
alibi collocauit concupiscentiam concitat habendi.
[2] Ex hac uitium aliud extenditur,
immoderate habendi, quod, etsi forte habendum sit, modus tamen debetur: haec
erit ambitio. Vnde et nomen eius interpretandum est quod concupiscentia apud
animum ambiente nascatur ad gloriae uotum, grande scilicet uotum quod, ut
diximus, non natura nec ueritas sed uitiosa animi passio, concupiscentia,
commendauit. Et alta uitia
ambitionis et gloriae. Sic et pretia rebus inflammauit ut se quoque accenderet.
[3] Nam tanto maior fit
concupiscentia quanto magno fecit quod concupiit.
De breuissimis loculis patrimonium
grande profertur; uno lino decies sestertium inseritur; saltus et insulas
tenera ceruix circumfert; graciles aurium cutes kalendarium expendunt et
sinistra per singulos digitos de saccis singulis ludit. Hae sunt uires
ambitionis tantarum usurarum substantiam uno et muliebri corpusculo baiulari.
|