II. [1] Perfectae
autem id est christianae pudicitiae appetitionem sui non tantum non appetendam
sed etiam exsecrandam uobis sciatis. Primo quod non de integra
conscientia uenit studium placendi per decorem quem naturaliter inuitatorem
libidinis scimus. Quid igitur
excitas in te malum istud? Quid inuitas cuius te profiteris extraneam? Tum quod
temptationibus uiam aperire non debemus, quae nonnumquam quod Deus a suis
abigat instando perficiunt, certe uel spiritum scandalo permouent. [2] Debemus quidem ita sancte et tota fidei
substantia incedere ut confisae et securae simus de conscientia nostra,
optantes perseuerare id in nobis, non tamen praesumentes. Nam qui praesumit
minus iam ueretur; qui minus ueretur minus praecauet; qui minus praecauet plus
periclitatur. Timor fundamentum salutis est, praesumptio impedimentum
timoris. [3] Vtilius ergo si speremus
nos posse delinquere quam si praesumamus non posse. Sperando enim timebimus,
timendo cauebimus, cauendo salui erimus. Contra si praesumamus neque timendo
neque cauendo difficile salui erimus. Qui securus agit, non, et sollicitus, non possidet tutam et firmam
securitatem. At qui sollicitus est, is uere poterit esse securus.
Et de suis quidem seruis Deus pro misericordia sua curet et iam praesumere
illis de bono suo feliciter liceat. [4] Quid
autem alteri periculo sumus? Quid alteri concupiscentiam importamus? Quam si
dominus ampliando legem a facto stupri non discernit in poena, nescio an impune
habeat qui alicui fuerit causa perditionis. Perit emm ille simul ut tuam formam
concupierit et admisit iam in animo quod concupiit, et facta es tu gladius illi
ut etsi a culpa uaces ab inuidia non liberaberis. Vt, cum in alicuius agro
latrocinium gestum est, crimen quidem dominum non constringit; dum rus tamen
eius ignominia notatur, ipse quoque infamia aspergitur.
[5] Expingamus nos ut alteri pereant! Vbi est
ergo: «Diliges proximum tuum sicut te ipsum»? «Nolite uestra curare sed
alterius»? Nulla enuntiatio Spiritus Sancti ad praesentem tantum materiam et
non ad omnem utilitatis occasionem dirigi et suscipi potest. Cum igitur et
nostra et aliorum causa uersetur in studio periculosissimi decoris, iam non
tantum confictae et elaboratae pulchritudinis suggestum recusandum a uobis
sciatis, sed etiam naturalis speciositatis oblitterandum dissimulatione et
incuria ut proinde oculorum incursibus molestum.
[6] Nam etsi accusandus decor norx est ut
felicitas corporis, ut diuinae plasticae aecessio, ut animae aliqua uestis
bona, timendus est tamen uel propter iniuriam et uiolentiam sectatorum: quam
etiam pater fidei Abraham in uxoris suae specie pertimuit et sororem mentitus
Saram salutem contumelia redemit.
|