III. [1] Nunc
non sit timenda dignitas formae ut nec possidentibus grauis, nec appetentibus
exitiosa, nec coniunctis periculosa; non exposita temptationibus, non
circumdata scandalis existimetur. Sufficit quod angelis Dei non est necessaria.
Nam ubi pudicitia, ibi uacua pulchritudo, quia proprie usus et fructus
pulchritudinis corporis luxuria, nisi si quis aliam messem decori corporis
arbitratur. Illae sibi formositatem et datam extendant et non datam conquirant
quae quod ab illa flagitatur sibi quoque praestare se putant, cum alteri
praestant.
[2] Dicet aliquis: «Quid ergo? Non, et exclusa
luxuria et admissa castitate, laude formae sola frui et de bono corporis
gloriari licet?» Viderit quem iuuat de carne gloriari. Nobis autem nullum
gloriae studium est, quia gloria exaltationis ingenium est. Porro
exaltatio non congruit professoribus humilitatis ex praeceptis Dei. Deinde, si
omnis gloria uana et stuporata, quanto magis quae in carne, nobis dumtaxat! Nam
etsi gloriandum est, in spiritus bono, non in carnis, placere uelle debemus
quia spiritalium sectatores sumus. [3] In
quibus operamur, in illis et gaudeamus; de his gloriam carpamus de quibus
salutem speramus. Plane gloriabitur
christianus in carne, sed cum propter Christum lacerata durauerit ut spiritus
in ea coronetur, non ut oculos et suspiria adulescentium post se trahat.
Ita quod ex omni parte in uobis
uacat, merito et non habentes fastidiatis et habentes neglegatis. Sancta femina
sit naturaliter speciosa, non adeo sit occasioni. Certe si fuerit, non ignorare
sed etiam impedire se debet.
|