VII. [1] Quid
enim tanta ornandi capitis operositas ad salutem subministrat? Quid crinibus
uestris quiescere non licet, modo substrictis, modo relaxatis, modo suscitatis,
modo elisis? Aliae gestiunt in cincinnos coercere, aliae ut uagi et uolucres
elabantur, non bona simplicitate. Affigitis praeterea nescio quas enormitates
sutilium atque textilium capillamentorum, nunc in galeri modum quasi uaginam
capitis et operculum uerticis, nunc in ceruicum retro suggestum. [2] Mirum quod non contra domini praecepta
contenditur! Ad mensuram neminem sibi adicere posse pronuntiatum est. Vos sane
adicitis ad pondus, collyridas quasdam uel scutorum umbilicos ceruicibus
adstruendo. Si non pudet enormitatis, pudeat inquinamenti, ne exuuias alieni
capitis forsitan immundi, forsan nocentis et gehennae destinati sancto et
christiano capiti supparetis. Immo, omnem hanc ornatus seruitutem a libero
capite propellite. Frustra laboratis ornatae uideri, frustra peritissimos
quosque structores capillaturae adhibetis: Deus uos uelari iubet, credo ne
quarumdam capita uideantur.
[3] Atque
utinam miserrimus ego in illo die christianae exultationis uel inter calcanea
uestra caput eleuem! Videbo an cum cerussa et purpurisso et croco et in illo
ambitu capitis resurgatis, an taliter expictas angeli in nubila subleuent
obuiam Christo [in aere]. Si nunc bona et Dei sunt, tunc quoque oecurrent
resurgentibus corporibus et sua loca agnoscent. Sed non potest resurgere nisi
caro et spiritus solus ac purus. Damnata
sunt igitur quae in carne et spiritu non resurgunt, quia Dei non sunt. Damnatis
hodie abstinete; hodie uos Deus tales uideat quales tunc uidebit.
|