IX. [1] Quamobrem
erga uestitum quoque et reliqua compositionis uestrae impedimenta proinde uobis
curanda est amputatio et decussio redundantioris nitoris. Nam quid prodest
faciem quidem frugi et expeditam et simplicitate condignam diuinae disciplinae
exhibere, cetera uero corporis laciniosis pomparum et deliciarum ineptiis
occupare? [2] Hae pompae quam de proximo
curent luxuriae negotium et obstrepant pudicitiae disciplinis dinoscere in
facili est, quod gratiam decoris cultus societate prostituant, adeo si desint
irritam et ingratam reddunt, uelut exarmatam et naufragam; contra si forma
defecit, adminiculum nitoris quasi de suo gratiam supplet. [3] Aetates
denique requietas iam et in portum modestiae subductas splendor et dignitas
cultus auocant et seueritatem appetitionibus inquietant compensantibus scilicet
habitus irritamenta pro frigore aetatis. [4] Ergo,
benedictae, primo quidem ut lenones et prostitutores uestitus et cultus ne in
uos admiseritis; tum si quas uel diuitiarum suarum uel natalmm uel retro
dignitatum ratio compellit ita pompaticas progredi, ut sapientiam consecutae,
temperare saltem ab huiusmodi curate, ne totis habenis licentiam usurpetis
praetextu necessitatis. [5] Quomodo
etenim humilitatem quam christiani profitemur implere poteritis non
repastinantes diuitiarum uestrarum uel elegantiarum usum quae tantum ad gloriam
faciunt? Gloria autem exaltare, non humiliare consueuit.
[6] «Non enim, quaesitis, utemur nostris?
Quis autem prohibet uti?» Secundum apostolum tamen qui nos uti monet mundo isto
quasi non abutamur. «Praeterit
enim, inquit, habitus huius mundi». «Et qui emunt, inquit, sic agant quasi non
possidentes». Cur ita? Quoniam praemiserat dicexis: «tempus in collecto est».
Si ergo uxores quoque ipsas sic habendas demonstrat tanquam non habeantur,
propter angustias temporum, quid de uanis his instrumentis earum? [7] Non enim et ita multi faciunt et se
spadonatui obsignant, propter regnum Dei tam fortem et utique permissam
uoluntatem sponte ponentes? Quidam ipsam Dei creaturam sibi interdicunt,
abstinentes uino et animalibus esculentis quoram fructus nulli periculo aut
sollicitudini adiacent, sed humilitatem animae suae in uictus quoque
castigatione Deo immolant. Satis igitur et uos usae estis diuitiis atque
deliciis, satis dotum uestrarum fructus decidistis ante notitiam salutarium
disciplinarum.
[8] Nos sumus in quos decucurrerunt fines
saeculorum; nos destinati a Deo ante mundum in extimationem temporum, tanquam
castigando et castrando, ut ita dixerim, saeculo erudimur a domino. Nos sumus
circumcisio omnium, et spiritalis et carnalis. Nam et spiritu et carne
saecularia circumcidimus.
|