X. [1] Nimirum
enim Deus monstrauit sucis herbarum et concharum saliuis incoquere lanas:
exciderat illi, cum uniuersa nasci iuberet, purpureas et coccineas oues
mandare! Deus et ipsarum
uestium officinas commentus quae, leues et exiles, solo pretio graues essent.
Deus et auri tanta opera produxit complectendis et distinguendis lapillis
scrupulosa. Deus auribus uulnera intulit et tanti habuit uexationem operis sui
et cruciatus infantiae innocentis tunc primum dolentis ut ex illis ad ferrum
nati corporis cicatricibus grana nescio quae penderent quae plane Parthi per
omnia quaeque sua bullarum uice inserunt. [2] Quamquam
et aurum ipsum cuius uos gloria occupat cuidam genti ad uincula seruire
referunt gentilium litterae. Adeo non ueritate bona sunt sed raritate. Per
angelos autem peccatores demonstrata sunt, qui et ipsas materias prodiderunt,
et operositas cum raritate commissa pretiositatem et ex ea libidinem
possidendae pretiositatis feminarum excitauit. [3] Quod
si idem angeli qui et materias eiusmodi et illecebras detexerunt, auri dico et
lapidum illustrium, et operas eorum tradiderunt, etiam ipsum calliblepharum
uellerumque tincturas inter cetera docuerunt damnati a Deo sunt, ut Enoch
refert, quomodo placebimus Deo gaudentes rebus illorum qui iram et
animaduersionem Dei propterea prouocauerunt?
[4] Nunc Deus ista prospexerit, Deus permiserit;
nullam de conchylio uestem Esaias increpet, nullas lunulas reprobet, nullum
botronatum retundat: tamen non ut gentiles ita nos quoque nobis adulemur,
institutorem Deum solummodo existimantes, non etiam despectorem institutorum
suorum. [5] Quanto enim melius et
cautius egerimus, si praesumamus omnia quidem a Deo prouisa tunc et in saeculo
posita uti nunc essent in quibus disciplina seruorum eius probaretur, uti per licentiam
utendi continentiae experientia procederet. Nonne sapientes patres familiae de
industria quaedam seruis suis offerunt atque permittunt ut experiantur an et
qualiter permissis utantur, si probe, si modeste? [6] Quanto
autem laudabilior qui abstinuerit in totum, qui timuerit etiam indulgentiam
domini. Sic igitur et apostolus: «Omnia, inquit, licent, sed non omnia
expediunt». Quanto facilius illicita timebit qui licita uerebitur.
|