XII. [1] Optemus
tantummodo ne iustae blasphemationis causa simus. Quanto autem magis
blasphemabile est si quae sacerdotes pudicitiae dicimini impudicarum ritu
procedatis cultae et expictae. Aut quid minus habent infelicissimae illae
publicarum libidinum uictimae? Quas, si quae leges a matronis et matronalibus
decoramentis coercebant, iam certe saeculi improbitas cotidie insurgens
honestissimis quibusque feminis usque ad errorem dinoscendi coaequauit. [2] Quamquam lenocinia formae nunquam non
prostituto corpori coniuncta et debita etiam scripturae suggerunt. Illa ciuitas
ualida quae super montes septem et plurimas aquas praesidet, cum prostitutae
appellationem a domino meruisset, quali habitu appellationi suae comparata est?
Sedet certe in purpura et coccino et
auro et lapide pretioso. Quam maledicta sunt sine quibus non potuit maledicta
et prostituta describi. [3] Thamar illa,
quia se expinxerat et ornauerat, idcirco Iudae suspicioni uisa est quaestui
sedere adeoque sub uelamento latebat, habitus qualitate quaestuariam mentiente,
ut quaestuariam et uoluit et compellauit et pactus est. Vnde addiscimus
aduersus congressus etiam et suspiciones impudicas prouidendum omni modo esse.
Quid enim castae mentis integritas in alterius suspicione maculatur? Quid
speratur in me quod auersor? Cur non mores meos habitus pronuntiat, ne spiritus
per aures ab impudentia uulneretur? Liceat uideri pudicam, certe impudicam si
licet.
|