Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Quintus Septimius Florens Tertullianus
Liber adversus Hermogenem

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

XXXI. [1] Sed et illud utique captabitur, de caelo solo et de terra ista scripturam significasse, quod ea[m] in principio deus fecerit, de speciebus autem supra dictis nihil tale, et ideo eas quae factae non significentur ad infectam materiam pertinere. Respondebimus huic quoque scrupulo. [2] Scriptura diuina satis dissereret, si summas ipsas rerum a deo factas commendasset caelum et terram, habentes utique suggestus suos proprios qui in ipsis summis intellegi possent. [3] Suggestus autem caeli et terrae primo tunc fuerunt tenebrae et abyssus et spiritus et aquae. Nam terrae quidem suberat abyssus et tenebrae; si enim abyssus infra terram, tenebrae autem super abyssum, sine dubio et tenebrae et abyssus infra terram. Caelo uero spiritus et aquae subiacebant; nam si aquae super terram, qua[l]e eam texerant, spiritus autem super aquas, pariter et spiritus et aquae super terram; quae uero super terram, ea utique infra caelum. Et sicut terra abysso et tenebris, ita et caelum spiritui et aquis incubabat et complectebatur. [4] Et ita nouum non est ut id solum quod continet nominetur, qua summale, in isto autem intellegatur et quod continetur, qua portionale. Ecce, si dicam: 'ciuitas extruxit theatrum et circum, scena autem erat talis et talis, et statuae super euripum, et obeliscus super omnia ferebatur', quia non et has species edixerim factas a ciuitate, non erunt ab ea cum circo et theatro? An ideo non adieci factas has quoque species, qu<i>a inerant eis quae facta praedixeram, et inesse quibus inerant intellegi poterant? Sed uacet hoc exemplum ut humanum; aliud de auctoritate scripturae ipsius arripiam. Fecit, inquit, deus hominem de terra et adflauit in faciem eius flatum uitae et factus est homo in animam uiuam. Faciem quidem eius hic nominat, sed nec ipsam factam a deo dixit, cutem uero et ossa et carnem et oculos et sudorem et sanguinem postea loquitur, quae nec tunc facta a deo significauit. Quid respondebit Hermogenes? Numquid et membra hominis ad materiam pertinebunt, quia non nominatim facta referuntur? An et haec in hominis factitatione cense<n>tur? [5] Proinde membra erunt caeli et terrae abyssus et tenebrae, spiritus e<t> aquae. In corporibus enim membra sunt facta, in corporibus et membra sunt nominata. Nullum elementum non membrum est eius elementi quo continetur; omnia autem elementa caelo aut terra continentur.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

IntraText® (V89) Copyright 1996-2007 EuloTech SRL