Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Quintus Septimius Florens Tertullianus
Liber adversus Hermogenem

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to show the links to concordance

XXXVI. [1] Sed ecce contrarium subicit ---- aut alia fortasse ratio ei occurrit ---- ex parte corporalem renuntians materiam et ex parte incorporalem. Iam ergo ne neutrum sit, utrumque materia censenda est? Erit enim corporalis et incorporalis aduersus renuntiationem rectae rationis illius plane rationem non reddentis sententiae suae, sicut nec alia reddit. [2] Corporale[m] enim materiae uult esse de quo corpor<a> edantur, incorporale uero inconditum motum eius. 'Si enim', ait, 'corpus tantummodo esse<t>, nihil ei incorporale appareret, id est motus; si uero in totum incorporalis fuisset, nullum corpus ex ea fieret.' [3] Quanto haec rectior ratio! Nis[s] i quod, si t<am> rectas lineas duci<s>, Hermogenes, quam ratiocinaris, pictor te bardior non est. Qui<s> enim tibi concedit motum in secundam partem substantiae deputare[t], cum substantiua res non sit, quia nec corporalis, sed accidens, si forte, substantiae et corpori, ut actus et pulsus, ut lapsus et casus, ita et motus? [4] Nam si ue<l> a semetipso quid mouetur, [f]actus eius est motus, certe pars substantiae non est, sicut tu motum substantiam facis <faciendo partem> materiae incorporalem. Omnia denique mouentur aut [ut] a semetipsis, ut animalia, aut ab aliis, ut inanimalia; tamen nec hominem nec lapidem et corporalem et incorporalem dicemus, quia et corpus habeat et motum, sed unam omnibus formam solius corporalitatis, quae substantiae res est. Si qua incorpora<lia> eis adsunt, aut actus aut passiones aut officia aut libidines eorum, non portiones deputamus. [5] Quo ergo facit portionem materiae in motum disponere, qui non ad substantiam pertinet sed ad substantiae habitum? Quid enim, si immobilem placuisset tibi inducere materiam, numquid immobilitas secunda pars formae uideretur? Sic itaque nec motus. Sed <d>e motu et alibi licebit.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

IntraText® (V89) Copyright 1996-2007 EuloTech SRL