DECLARATIO
CONIUNCTA
ET
INTRODUCTIO
DECLARATIO CONIUNCTA
Diaconatus permanens, a Concilio Vaticano
II restitutus apteque conveniens cum universa et continua Traditione necnon cum
peculiaribus votis Concilii Oecumenici Tridentini, his decenniis proxime
praeteritis valida impulsione est promotus et fructus tulit spem bonam afferentes;
quod quidem magno emolumento fuit urgenti operi missionali, quod ad novam
evangelizationem spectat. Apostolica Sedes et haud pauci Episcopatus non
omiserunt normas praebere atque elementa ad vitam et ad formationem diaconalem
pertinentia impertire. Haec profuerunt experientiae ecclesiali, quae ad
incrementum suum nunc indiget uniformitate normarum, ulterioribus elementis
illuminantibus et, in rebus agendis stimulis et accuratis explicationibus
pastoralibus. Tota veritas diaconalis (visio doctrinalis fundamentalis,
consequens discretio in vocationibus aestimandis, praeparatio, vita,
ministerium, spiritualitas et formatio permanens) nunc facultatem postulat iter
usque adhuc emensum recognoscendi, ut omnia in uno lumine illustrante poni
possint; quae res pernecessaria est ut hic gradus Ordinis sacri nova
impulsione, consequenter votis ac propositis Concilii Oecumenici Vaticani II
provehatur.
Congregationes
de Institutione Catholica ac pro Clericis, postquam Ratio fundamentalis
institutionis sacerdotalis, ad formationem ad sacerdotium spectans et Directorium
pro presbyterorum ministerio et vita edita sunt, necessarium putaverunt
peculiares curas in argumentum diaconatus intendere, etiam ad complendum tractatum
eorum, quae ad priores duos gradus Ordinis sacri attinent et ad earum
competentiam pertinent. Consequenter,
postquam Episcopatum universalem et permultos peritos illae sunt percontatae,
utraque Congregatio hoc argumentum mense novembre anno 1995 Coetui Plenario suo
proposuit. In iis, quae sunt audita et in permultis experientiis quae sunt
allatae, Em.mi et Exc.mi Sodales acre studium collocaverunt. Exinde utraque
Congregatio compositionem finalem Rationis fundamentalis institutionis
diaconorum permanentium ac Directorii ministerii et vitae diaconorum
permanentium confecit, quae fideliter exprimit postulationes, suasiones ac
propositiones ex omnibus regionibus orbis terrae allatas et a coetibus tam
illustribus propositas. Labores utriusque Coetus Plenarii effecerunt, ut multa
elementa eodem spectantia et necessitas illa, aetate nostra magis magisque
percepta, consensionis comparatae patefierent; quibus iuvetur uniformitas
formationis et pastoralis efficacia sacri ministerii, instante Tertio Millennio,
iam proximo, cum postulationibus eius. Quapropter Patres ipsi petierunt ut
ambae Congregationes compositionem suorum documentorum simul curarent simulque
ea ederent, quibus, una tantum Introductio praeponeretur, elementa
fundamentalia complectens.
Ratio fundamentalis institutionis
diaconorum permanentium a
Congregatione de Institutione Catholica apparata, non solum quaedam principia
dirigentia praebet circa formationem diaconorum permanentium, sed etiam quasdam
exhibet normas quarum rationem Episcoporum conferentiae debent habere in
conficiendis Rationibus nationalibus. Congregationi fuit propositum hoc
subsidium suppeditare, simile « Rationi fundamentali institutionis sacerdotalis
» ut eas modo aequo adiuvaret ad servandas praescriptiones can. 236 C.I.C. et
ut in Ecclesia in tuto collocarentur unitas, gravitas et integritas formationis
diaconorum permanentium.
Quod vero ad Directorium ministerii et
vitae diaconorum permanentium attinet, id non solum est exhortativum, sed,
ut ante dictum documentum de presbyteris, vim habet iuridice obligantem, ubi
eius normae «ad pares normas disciplinares Codicis Canonici revocantur, aut
modos statuunt exequendi leges universales Ecclesiae, magis definitas earum
rationes doctrinales exponunt earumque executionem inculcant aut incitant ad
accuratam observationem.(1) In iis casibus, id existimandum est verum
decretum generale executorium (cf. can. 32) ».
Duo documenta, quae nunc eduntur,
utrumque auctoritate Dicasterii, ad quod pertinet, quamvis utrumque identitatem
sibi propriam et peculiarem vim iuridicam servat ad se vicissim revocant et
sese complent propter logicam eorum continuationem. Exoptatur vehementer, ut
ubique in tota sua integritate exhibeantur, accipiantur et in vitae usum
traducantur. Introductio, quo se referat oportet et unde inspirationem haurit
totus normarum complexus qui hic coniunctim vulgatur, modo indissolubili cum
singulis documentis conectitur.
Introductio aspectus historicos et
pastorales diaconatus permanentis respicit, speciatim se referens ad rationem
practicam formationis et ministerii. Elementa doctrinalia, quibus
argumentationes fulciuntur, sunt eadem quae expressa sunt in documentis
Concilii Vaticani II et subsequentis Magisterii Pontificii.
Documenta necessitati a permultis
perceptae respondent, ut explicetur et ad regulam dirigatur diversitas
experimentorum usque adhuc susceptorum, sive quod ad discretionem et ad
praeparationem sive ad exequendum ministerium et formationem permanentem
attinet. Hoc modo in tuto collocari poterit illa stabilitas itinerariorum, quae
legitimae multiplicitati pernecessariam unitatem conferet una cum fecunditate
illius ministerii quod iam bonos fructus edidit atque validum incrementum
promittit novae evangelizationi, in limine Tertii Millennii.
Normae in utroque documento contentae
diaconos permanentes dioecesani cleri respiciunt, etiamsi plures earum,
opportune accommodatae, etiam a diaconis permanentibus, Institutorum vitae
consecratae et Societatum vitae apostolicae sodalibus, prae oculis haberi
debent.
|