Sustentatio
et praevidentia
15.
Diaconi, activitatibus professionalibus addicti, sustentari debent emolumentis,
quae ex illis proveniunt.(34)
Plane
legitimum est eos, qui se plene addicant Deo serviendo in officiorum
ecclesiasticorum adimpletione,(35) aeque remunerari, quia « dignus
est... operarius mercede sua » (Lc 10, 7) et « Dominus ordinavit his,
qui Evangelium annuntiant, de Evangelio vivere » (1 Cor 9, 14). Quod non
excludit, ut iam Apostolus Paulus faciebat (cf. 1 Cor 9-12), aliquem
huic suo iuri renuntiare posse ac suae sustentationi aliter prospicere.
Non
est facile normas generales et obligatorias pro omnibus dare, quod ad
sustentationem attinet, cum magna diversitas situationum vigeat inter diaconos
in diversis Ecclesiis particularibus et in diversis nationibus. Praeterea prae
oculis habendae sunt conventiones, quae forte initae sunt a Sancta Sede et ab
Episcoporum conferentiis cum nationum moderatoribus. Pro opportunis
determinationibus, ergo, remittitur ad ius particulare.
16.
Clerici, quatenus modo activo et concreto ministerio ecclesiastico addicti, ius
habent ad sustentationem, quae « remunerationem adaequatam »(36) et
assistentiam socialem complectitur.(37)
Quod
ad diaconos uxoratos spectat, Codex Iuris Canonici sic statuit: « Diaconi
uxorati qui plene ministerio ecclesiastico sese devovent, remunerationem
merentur qua sui suaeque familiae sustentationi providere valeant; qui vero
ratione professionis civilis, quam exercent aut exercerunt, remunerationem
obtineant, ex perceptis inde reditibus sibi suaeque familiae necessitatibus
consulant ».(38) In statuenda remuneratione « adaequata », enuntientur
etiam parametra, ad remunerationis mensuram determinandam et aestimandam, prout
e.g. condicio personae, natura officii exerciti, circumstantiae loci et
temporis, exigentiae vitae ministri (ipsius familia, si uxoratus est,
comprehensa), iusta retributio personarum eius servitio forte addictarum.
Agitur de criteriis generalibus ad omnes clericos applicandis.
Ad
consulendum « sustentationi clericorum, qui in favorem dioecesis servitium
praestant », in qualibet Ecclesia particulari constituatur speciale institutum,
quod ad hunc finem « bona et oblationes colligat ».(39)
Assistentia
socialis pro clericis, nisi aliter sit provisum, alio apposito instituto
committatur.(40)
17.
Diaconi caelibes, ministerio ecclesiastico pro dioecesi ad tempus plenum
dediti, si alio sustentationis fonte non fruantur, et ipsi ius habent ad
remunerationem, secundum principium generale.(41)
18.
Diaconi uxorati, ministerio ecclesiastico ad plenum tempus dediti, qui
retributionem oeconomicam non percipiant ex alio fonte, remunerari debent modo
quo possint suae et familiarium suorum sustentationi prospicere,(42)
iuxta praedictum principium generale.
19.
Diaconi uxorati, qui plene vel ad tempus ministerio ecclesiastico se addicunt,
si pro professione civili remunerationem percipiant, quam exerceant vel
exercerunt, prospicere debent suis et familiae suae necessitatibus reditibus,
qui e tali remuneratione proveniunt.(43)
20. Ad
ius particulare spectat opportunis normis alios huius difficilis materiae
aspectus componere, statuendo exempli gratia, ut instituta vel paroeciae, quae ministerio
diaconi fruuntur, obligentur expensas vivas refundere in ministerio exercendo
ab eo contractas.
Ius
particulare praeterea determinare potest quale onus dioecesis sibi assumere
debeat pro diacono, cui absque sua culpa, contigerit ut labore civili privetur.
Pariter opportunum erit determinare fortuitas obligationes oeconomicas
dioecesis erga uxorem et filios diaconi defuncti. Ubi fieri potest, opportunum
est ut diaconus, ante ordinationem, alicui instituto mutuo adhaereat, quod
huiusmodi casus praevideat.
|