Diaconia
Verbi
23.
Episcopus, inter ordinationem, diacono tradit librum Evangelii cum his verbis:
« Accipe Evangelium Christi, cuius praeco effectus es ».(49) Haud secus
ac sacerdotes, diaconi omnibus hominibus sese dedicant sive bona disciplina
vitae, sive aperta praedicatione ministerii Christi, sive tradendo doctrinam
christianam vel incumbendo studio problematum nostri temporis. Munus igitur
praecipuum diaconi est cooperare cum Episcopo et presbyteris in exercitio
ministerii(50) non suae sapientiae, sed Verbi Dei, omnes ad
conversionem et sanctitatem invitando.(51) Ad hanc missionem
adimplendam diaconi se praeparare tenentur in primis diligenti studio Sacrae
Scripturae, Traditionis, liturgiae et Ecclesiae vitae.(52) Tenentur,
praeterea, quod ad sacri depositi interpretationem et applicationem pertinet,
sinere se dociliter eorum Magisterio perduci, qui « sunt divinae et catholicae
veritatis testes »,(53) Romanus scilicet Pontifex et Episcopi cum eo
coniuncti,(54) ita ut « integre et fideliter mysterium Christi
»(55) proponere possint.
Necessarium
denique est, ut artem ediscant fidem modo efficaci et integro proponendi huius
temporis hominibus, in variis culturae condicionibus et in diversis statibus
vitae.(56)
24.
Diaconi proprium officium est Evangelium proclamare et Verbum Dei
praedicare.(57) Diaconi facultate fruuntur ubicumque praedicandi,
condicionibus a iure praevisis.(58) Quae facultas oritur e sacramento
atque exerceri debet de consensu saltem tacito rectoris Ecclesiae, et quidem
cum humilitate eius qui est Dei Verbi minister et non dominus. Hanc ob causam
semper viva remanet monitio Apostoli: « Ideo habentes administrationem, iuxta
quod misericordiam consecuti sumus non deficimus sed abdicamus occulta
dedecoris non ambulantes in astutia adulterantes verbum Dei, sed in
manifestatione veritatis commendantes nosmetipsos ad omnem conscientiam hominum
coram Deo » (2 Cor 4,1-2).(59)
25. In
casibus quibus celebrationi liturgicae praesident vel si, iuxta vigentes
normas,(60) ad eam celebrandam deputati fuerint, diaconi homiliae
magnum momentum tribuant, quatenus est « quasi annuntiatio mirabilium Dei in
historia salutis seu mysterio Christi, quod in nobis praesens semper adest et
operatur, praesertim in celebrationibus liturgicis ».(61) Sciant, ergo,
eam praeparare peculiari cura in oratione, in textuum sacrorum studio, in plena
concordia cum Magisterio et recogitando ea quae auditores exspectant.
Solerter
quoque attendant ad catecheticam christifidelium institutionem in variis
christianae vitae statibus, ita ut eos adiuvare possint in fide in Christum
cognoscenda, per sacramentorum receptionem roboranda atque in ipsorum vita
familiari, professionali et sociali exprimenda.(62) Quae catechetica
institutio hodie eo magis urget et eo plenior, fidelior, clarior et a vana
sapientia remotior esse debet, quo magis societas ad saeculum se conformat et
quo maiores provocationes exsurgunt homini et Evangelio a moderna vita illatae.
26.
Huic societati nova evangelizatio destinatur. Ipsa postulat a ministris
ordinatis conatum quam maximum. Ad eam promovendam diaconi, oratione et amore
Eucharistiae roborati,(63) praeter suam participationem programmatum
dioecesanorum vel paroecialium, quae catechesim, evangelizationem, et
praeparationem ad sacramenta spectant, Verbum in suum ambitum professionalem transmittere
debent et quidem sive explicitis verbis, sive sola praesentia activa in locis
ubi opinio publica efformatur vel ubi normae ethicae applicantur (verbi gratia
in servitiis socialibus, servitiis pro iuribus familiae, vitae, etc.); deinde
etiam magni aestiment amplas possibilitates, quas ministerio Verbi praebent
institutio religiosa et moralis in scholis,(64) munus docendi in
catholicis universitatibus etiam civilibus(65) et usus adaequatus
hodiernorum instrumentorum communicationis socialis.(66)
Hi novi
aeropagi postulant quidem, praeter necessariam sanam doctrinam, etiam
diligentem praeparationem specificam; attamen instrumenta efficacissima
consistunt ad Evangelium hominibus nostri temporis et ipsi societati
annuntiandum.(67)
Denique,
diaconi meminerint subicienda esse iudicio Ordinarii, antequam publicentur,
scripta quae agunt de fide et moribus,(68) itemque necessariam esse
licentiam Ordinarii loci ad scribendum in publicationibus, quae religionem
catholicam aut bonos mores impugnare soleant. Ad trasmissiones
radio-televisivas quod attinet, normas ab Episcoporum conferentia statutas
observabunt.(69)
In
omni casu, ipsi prae mente semper habeant primariam et firmam exigentiam in
exponenda veritate ad nullum umquam compromissum descendendi.
27.
Diaconi meminerint Ecclesiam suapte natura missionariam esse,(70) sive
quia originem ducit a missione Filii et a missione Spiritus Sancti secundum
consilium Patris, sive etiam quia a Domino resuscitato mandatum accepit
praedicandi Evangelium omni creaturae et eos baptizandi, qui crediderint (cf. Mc
16, 15-16; Mt 28, 19). Huius Ecclesiae diaconi sunt ministri ac proinde,
etsi alicui Ecclesiae particulari incardinati, nullo modo se eximere possunt ex
munere missionali Ecclesiae universalis, ac debent ergo etiam ad missionem ad
gentes(71) parati semper esse ratione ac mensura, quae eis sinunt
obligationes familiares — si sint uxorati — ac professionales.
Ambitus
servitii patet, quantum ambitus patet missionarius Ecclesiae; quapropter nisus
missionarius diaconi complectitur servitium verbi, liturgiae et caritatis, quod
in vita quotidiana continuatur. Missio extenditur ad testimonium Christi etiam
in laicali, si exsistat, professione exercenda.
|