Diaconia
liturgiae
28.
Ritus ordinationis in luce ponit alium aspectum ministerii diaconalis:
servitium altaris.(72)
Diaconus
sacramentum Ordinis recipit, ut qua minister sanctificationi communitatis christianae
inserviat, in communione hierarchica cum Episcopo et presbyteris. Ministerio
Episcopi et, subordinate, ministerio presbyterorum, diaconus praestat auxilium
sacramentale, ac proinde intrinsecum, organicum, a confusione alienum.
Constat
eius diaconiam apud altare, quatenus a sacramento Ordinis effectam,
essentialiter differre a quolibet ministerio liturgico, quod pastores
committere possint christifidelibus non ordinatis. Ministerium liturgicum
diaconi pariter differt ab ipso ministerio ordinato sacerdotali.(73)
Unde
fit ut, in oblatione sacrificii eucharistici, diaconus mysterium non valeat
complere, sed ex una parte effective Populum fidelem repraesentat eumque
adiuvat ad uniendam modo sibi proprio oblationem suae vitae cum oblatione Christi;
ex altera vero parte, nomine ipsius Christi, inservit ad Ecclesiam participem
reddendam fructuum sacrificii sui.
Quoniam
vero « liturgia est culmen ad quod actio Ecclesiae tendit et simul fons unde
omnis eius virtus emanat »,(74) haec virtus consecrationis diaconalis
etiam fons exstat gratiae sacramentalis quae ad fecundum reddendum tendit totum
ministerium; cui gratiae respondendum est cum accurata profundaque
praeparatione theologica et liturgica, ut digne participari possit in
celebratione sacramentorum et sacramentalium.
29. In
ministero celebrando diaconus bene sibi conscius erit, quod « omnis liturgica
celebratio, utpote opus Christi sacerdotis eiusque Corporis, quod est Ecclesia,
est actio sacra praecellenter, cuius efficacitatem eodem titulo eodemque gradu
nulla alia actio adaequat ».(75) Liturgia est fons gratiae et
sanctificationis. Eius efficacia a Christo Redemptore proficiscitur et nullo
modo a ministri sanctitate dependet. Haec certitudo humilem reddet diaconum,
qui numquam Christi opus in discrimen adducere poterit, eodemque tempore eum ad
vitam sanctam impellet, ut dignus illius minister existat. Actiones igitur
liturgicae ad actiones privatas vel sociales minime redigi possunt, quas
etiamsi quisque modo suo celebrare potest, eae tamen ad Corpus universale
Ecclesiae pertinent.(76) Diaconi observare debent normas sacrorum
mysteriorum proprias tali veneratione, ut christifideles secum trahant in
consciam participationem, quae eorum fidem roboret, Deo cultum exhibeat et
Ecclesiam santificet.(77)
30.
Secundum Ecclesiae traditionem et normas iure statutas,(78) ad diaconos
spectat auxilium praebere episcopis et presbyteris in celebratione divinorum
mysteriorum.(79) Ipsi igitur operam conferent in celebrationibus
promovendis, quae totam congregationem implicent, adhibita cura ad interiorem
omnium participationem et variorum ministeriorum exercitium.(80)
Prae
oculis habeant etiam magni momenti dimensionem aestheticam, quae totum hominem
sinit experiri pulchritudinem celebrationum. Musica et cantus, etiam tenues et
simplices, verba praedicationis, communio christifidelium pacem et
reconciliationem Christi viventium, pretiosa bona sunt, quae diaconus pro parte
sua ita geret, ut incrementum accipiant.
Omnibus,
quae in libris liturgicis statuuntur, sint semper obsequentes, neque aliquid
sua sponte addant, tollant vel immutent.(81) Liturgiam ex arbitrio
immutare idem est ac eam privare divitiis mysterii Christi in ipsa contentis
atque significare posset quamdam praesumptionem circa ea, quae sapienter ab
Ecclesia statuta sunt. Solum igitur et totum id agant, quod ad eorum
competentiam pertinet.(82) Induant digne praescriptas vestes
liturgicas.(83) Dalmatica, variis et propriis coloribus liturgicis
distincta, quae super albam induitur, cingulum et stola habitum proprium
diaconi constituunt.(84)
Servitium
diaconi extenditur ad praeparationem christifidelium ad sacramenta, et etiam ad
eorum curam pastoralem post celebrationem effectam.
31.
Diaconus cum episcopo et presbytero, est minister ordinarius
baptismi.(85) Ad exercendam huiusmodi facultatem, requiritur aut
licentia a parocho concessa, cui modo speciali competit suos paroecianos
baptizare,(86) aut casus necessitatis.(87) Peculiaris momenti
est ministerium diaconorum in praeparatione ad hoc sacramentum.
32. In
celebratione Eucharistiae, diaconus assistit et adiuvat eos qui congregationi
praesident et Corpus et Sanguinem Christi consecrant, scilicet episcopum et
presbyteros,(88) secundum Institutionis Generalis Missalis Romani
praescripta,(89) et ita Christum Salvatorem manifestat: adstat prope
sacerdotem eumque adiuvat, peculiariter in celebratione Missae assistit
sacerdoti caeco vel alia infirmitate affecto;(90) in altari servitium
praestat quod ad calicem et ad librum attinet; christifidelibus proponit
intentiones precum eosque invitat ad signum pacis commutandum; absentibus aliis
ministris, ipse eorum officia, iuxta necessitates, adimplet.
Non ei
competit pronuntiare verba orationis eucharisticae et preces nec actiones et
gestus peragere, qui unice ad eos spectant, qui praesident et
consecrant.(91)
Diaconi
proprium officium est proclamare libros divinae Scripturae.(92)
Qua
minister ordinarius sacrae communionis(93) eam distribuit inter
celebrationem, vel extra eam, eandemque defert infirmis etiam in forma
viatici.(94)
Diaconus
est etiam minister ordinarius expositionis Sanctissimi Sacramenti et Benedictionis
eucharisticae.(95) Ad eum spectat, presbytero absente, dominicalibus,
si qua praevideantur, celebrationibus praesidere.(96)
33.
Diaconis committi potest cura pastoralis familiaris, cuius primaria
responsabilitas in Episcopum cadit. Quae responsabilitas extenditur in
problemata moralia, liturgica, non exclusis problematibus indolis personalis et
socialis eo fine, ut familia in suis difficultatibus et rebus adversis
sustineri possit.(97) Huiusmodi responsabilitas exerceri potest in
gradu dioecesano vel, sub auctoritate parochi in gradu locali, in catechesi
tradenda de matrimonio christiano, in praeparatione personali futurorum
coniugum, in fructuosa sacramenti celebratione et in auxiliis sponsis post
matrimonium oblatis.(98)
Diaconi
uxorati magnum auxilium praebere possunt, in proponendo evangelio circa amorem
coniugalem et virtutes illum protegentes necnon exercitium paternitatis sub
aspectu christiano et humano responsabilis.
Ad
diaconum etiam competit, si quidem a parocho vel ab Ordinario loci facultatem
receperit, praesidere matrimonii celebrationi extra Missam et benedictionem
nuptialem impertire nomine Ecclesiae.(99) Delegatio diaconis concedi
potest etiam forma generali et condicionibus iure praevisis, (100)
eademque subdelegari item potest exclusive modis in Codice Iuris Canonici
determinatis. (101)
34.
Doctrina definita est (102) collationem sacramenti unctionis infirmorum
reservatam esse Episcopis et presbyteris, cum huiusmodi sacramentum conexum sit
cum venia peccatorum et digna Eucharistiae receptione.
Cura
pastoralis infirmorum diaconis committi potest. Actuosum servitium ad eis in
dolore succurrendum, catechesis quae praeparat ad recipiendum sacramentum
unctionis, suppletio sacerdotis in praeparatione christifidelium ad mortem et
administratio viatici ritu proprio, sunt media quibus diaconus christifidelibus
caritatem Ecclesiae praesentem reddit. (103)
35.
Diaconi obligatione ab Ecclesia statuta tenentur Liturgiam Horarum celebrare,
qua cum toto Corpore Mystico uniuntur ad precationem, quam Christus Caput
elevat ad Patrem. Conscii de huiusmodi responsabilitate, ipsi talem Liturgiam
celebrabunt quotidie, iuxta liturgicos libros probatos et modos ab Episcoporum
conferentia determinatos. (104) Praeterea promovere studebunt
participationem communitatis christianae huic Liturgiae, quae numquam actio
privata habenda est, sed semper actus totius Ecclesiae proprius, (105)
etiam cum de celebratione singulari agitur.
36.
Diaconus est minister sacramentalium, scilicet eorum sacrorum signorum, «
quibus in aliquam Sacramentorum imitationem, effectus praesertim spirituales
significantur et ex Ecclesiae impetratione obtinentur ». (106)
Diaconus
igitur benedictiones impertire potest strictius cum vita ecclesiali et
sacramentali colligatas, quae ei iure expresse permittuntur; (107) ad
eum praeterea spectat exequiis sine Missa praesidere et ritui sepulturae.
(108)
Attamen,
si praesens atque expeditus sit sacerdos, officium praesidendi ei committi
debet. (109)
|