Diaconia
caritatis
37. Vi
sacramenti Ordinis diaconus, in comunione cum Episcopo et presbyterio
dioecesis, etiam ipsa munera pastoralia participat, (110) sed eadem
exercet modo diverso, scilicet inserviendo et adiuvando Episcopum et
presbyteros. Quae participatio, utpote per sacramentum peracta, efficit ut
diaconi Populum Dei inserviant nomine Christi. Sed eadem de causa hoc ipsum
munus exercere debent humili caritate et, secundum verba S. Polycarpi, semper
oportet se exhibeant « misericordes, sedulos, incedentes iuxta veritatem
Domini, qui omnium minister factus est ». (111)
Eorum
ergo auctoritas, in communione hierarchica cum Episcopo et presbyteris exercita,
quemadmodum id exigit ipsa unitas consecrationis et missionis, (112)
est servitium caritatis, cuius finis est omnia membra Ecclesiae particularis
iuvare et promovere, ut participare possint vitam et Ecclesiae missionem, in
spiritu communionis et secundum eorum charisma.
38. In
ministerio caritatis diaconi se conformare debent Christo Servo, quem
repraesentant, ac oportet eos deditos esse praesertim officiis caritatis et administrationis.
(113) Quapropter Episcopus in ordinationis oratione pro ipsis a Deo
Padre postulat: « Abundet in eis evangelicae forma virtutis, dilectio sine
simulatione, sollicitudo infirmorum ac pauperum, auctoritas modesta... in
Christo firmi et stabiles perseverent, quatenus, Filium tuum, qui non venit
ministrari sed ministrare exemplo suae vitae exprimant ». (114)
Ipsi
exemplo et verbo studere debent, ut christifideles omnes, formam vitae Christi
imitantes, se constanter in fratrum servitium exhibeant.
Opera
caritatis, dioecesana vel paroecialia, quae sunt inter primaria officia
Episcopi et presbyterorum, ab his transmittuntur, secundum testimonium
Traditionis Ecclesiae, servis ministerii ecclesiastici, hoc est diaconis;
(115) ita etiam cum agitur de caritatis servitio in campo educationis
christianae; de animatione oratoriorum, coetuum ecclesialium iuvenum et
professionum laicalium; de promotione vitae in omnibus suis statibus et de
mundi transformatione iuxta ordinem christianum. (116) In his campis
diaconorum servitium magni pretii est habendum, quia, in praesentibus rerum
adiunctis, spirituales et corporales hominum necessitates, quibus respondere
Ecclesia vocatur, sunt admodum diversitate signatae. Ipsi igitur omnibus
inservire studeant sine discrimine, peculiari modo ad dolore magis afflictos et
ad peccatores attendendo. Ut ministri Christi et Ecclesiae, ipsi exsuperare
sciant quamlibet ideologiam et partium utilitates, ne missio Ecclesiae sua vi
evacuetur, quae est caritas Christi. Diaconia, enim, efficere debet, ut homo
amorem Dei experiatur eumque ad conversionem inducat, eiusque animum ad gratiam
patefaciat.
Munus
caritativum diaconorum etiam opportunum servitium complectitur in
administratione bonorum et in caritatis operibus Ecclesiae. Diaconorum in hoc
campo munus est « caritatis et administrationis officiis atque socialis
subsidii operibus, Hierarchiae nomine, perfungi ». (117) Quare
opportune ipsi possunt deputari ad officium oeconomi dioecesani, (118)
vel in consilium dioecesanum pro rebus oeconomicis cooptari. (119)
|