Vocatio
ad sanctitatem
44. «
Universalis vocatio ad sanctitatem radicem habet in « baptismate fidei », in
quo omnes « vere filii Dei et consortes divinae naturae, ideoque reapse sancti
effecti sunt ». (144)
Sacramentum
Ordinis diaconis confert novam Deo consecrationem, per quam ipsi « unctione
Sancti Spiritus consecrati et a Christo missi » (145) sunt in servitium
Populi Dei, « in aedificationem Corporis Christi » (Ef 4, 12).
Proficiscitur
exinde spiritualitas diaconalis quae fontem suum in ea habet quam
Concilium Vaticanum II appellat « gratiam sacramentalem diaconatus ».
(146) Praeter quam auxilium pretiosum in variis exequendis muneribus,
ipsa alte imprimitur in diaconi animo, eumque impellit ad oblationem et
donationem totalem sui ipsius in servitium Regni Dei in Ecclesia.
Sicut
in voce ipsa diaconatus significatur, id quod distinguit intimum sensum et
voluntatem eius qui recipit sacramentum, est spiritus servitii. Per
diaconatum ad effectum deduci conatur, quod Christus de sua declaravit
missione: « Filius hominis non venit ministrari, sed ministrare et dare suam
vitam in redemptionem multorum ». (147) Sic diaconus exercet, in medio
sui ministerii et per alliud, virtutem oboedientiae: cum fideliter munera
adimplet quae illi commissa sunt, ipse episcopis et presbyteris inservit in
muneribus, quae ad missionem Christi pertinent. Hoc modo pastorale ipsum
ministerium exequitur pro hominum bono.
45.
Exinde oritur necessitas, ut diaconus grato cum animo excipiat invitationem ad
sequelam Christi Servi, et attente nitatur se esse ei fidelem in omnibus suae
vitae adiunctis. Character in ordinatione receptus configurationem Christo
producit cui diaconus adhaerere debet et omni suae vitae tempore efficere, ut
crescat.
Sanctificatio,
quae vere obligat quemlibet christifidelem, (148) pro diacono ulterius
fundamentum invenit in speciali recepta consecratione. (149) Quoad
praxim importat trium consiliorum originis evangelicae, secundum propriae vitae
statum. Diaconus ad vivendum sancte vocatur, quia Spiritus Sanctus illum
sanctum effecit Baptismatis et Ordinis sacramentis eumque ministrum operis
constituit, quo Ecclesia Christi hominem servit et sanctificat. (150)
Peculiari
modo, pro diaconis vocatio ad sanctitatem significat « sequelam Jesu in hoc
humili servitutis habitu, qui non solum operibus caritatis exprimitur, sed totam
agendi et cogitandi rationem invadit et informat » (151) ac proinde, «
si eorum ministerium huic spiritui cohaeret, ipsi clariore in luce ostendent
illud lineamentum vulti Christi proprium: servitium », (152) ita ut non
solum « servi Dei » habeantur, sed etiam servi Dei in propriis fratribus.
(153)
|