Relatio
ordinis sacri
46.
Ordo sacer confert diacono, per specifica dona sacramentalia, specialem
participationem consecrationis et missionis Illius, qui servus Patri factus est
in redemptione hominum, atque novo ac proprio modo eum inserit in mysterium
Christi, Ecclesiae et salutis omnium hominum. Hanc ob causam vita spiritualis
diaconi debet altius excolere atque enucleare triplicem hanc relationem
secundum principia spiritualitatis communitariae, quae protensa est ad
communionalem Ecclesiae naturam attestandam.
47.
Prima et maxime principalis est relatio ad Christum, qui sibi condicionem servi
suscepit ob Patris amorem suorumque fratrum, qui sunt homines. (154)
Diaconus vi suae ordinationis, revera vocatus est ut se gerat similem Christo
servo. Filius aeternus Dei « semetipsum exinanivit formam servi accipiens » (Phil
2, 7) eandemque hanc condicionem implevit oboediendo Patri (cf. Io 4,34)
et humiliter serviendo fratribus (cf. Io 13, 4-15). Quatenus est servus
Patris in opere hominis redimendi, Christus constituit viam veritatem et vitam
uniuscuiusque diaconi in Ecclesia.
Omnis
ministerialis opera suum habebit sensum, si diaconum adiuvabit ut Christum melius
cognoscat, amet et sequatur in ipsius diaconia. Necesse propterea est, ut
diaconi studeant conformare suam vitam ad Christi exemplum, qui sua oboedientia
erga Patrem « usque ad mortem, mortem autem crucis » (Philip 2, 8)
homines redemit.
48. Ab
hac primaria relatione separari omnino non potest Ecclesia, (155) quam
Christus amat, purificat, nutrit et curat (cf. Eph 5, 25-29). Diaconus
non poterit suam conformationem cum Christo fideliter vivere, nisi participat
eius amorem Ecclesiae, « erga quam ipse necessario altam devotionem alit,
propter ipsius missionem divinamque institutionem ». (156)
Ritus
ordinationis illuminat vinculum quod inter Episcopum et diaconum contrahitur:
solus Episcopus manus imponit electo ordinando, super quem effusionem evocat
Spiritus Sancti. Itaque singuli diaconi acquirunt sui ministerii relationem in
hierarchica communione cum Episcopo. (157)
Ordinatio
diaconalis, praeterea, alium aspectum ecclesialem in luce ponit: impertit enim
ipsi ministro participationem diaconiae Christi, qua Populus Dei ductus a
Successore Petri et a ceteris Episcopis cum ipso in comunione viventibus atque
cooperantibus simul presbyteris, operi deservire pergit ad hominum
redemptionem. Ideoque diaconus vocatur, ut animum et ministerium suum nutriat
fervido et actuoso amore erga Ecclesiam, necnon sincera voluntate communionis
cum Sancto Patre, cum Episcopo suo et cum presbyteris suae dioecesis.
49.
Hoc denique reminiscendum est, quod Christi diaconia suum proprium finem habet
hominem, unumquemque hominem, (158) qui suo in animo et corpore gestat
vestigia peccati et qui tamen ad communionem cum Deo destinatur. « Sic enim
Deus dilexit mundum, ut Filium suum unigenitum daret, ut omnis, qui credit in
eum, non pereat, sed habeat vitam aeternam » (Io 3, 16). Huius consilii
amoris Christus factus est servus, cum nostram carnem sumpsit; huius autem
Christi diaconiae Ecclesia est signum et instrumentum in hominum historia.
Ergo
diaconus vi sacramenti designatur, ut fratribus, qui salute indigent,
deserviat. Et si in Christo Servo, in ipsius verbis et factis, homo discernere
potest plenitudinem amoris, quo Pater eum salvat, similiter in vita diaconi
ille debet eandem hanc caritatem detegere posse. Praecipuum igitur officium
vitae spiritualis diaconi hoc erit, ut crescat in imitatione amoris Christi
erga hominem, qui quidem amor omnes cuiuslibet ideologiae humanae terminos
excedit.
In iis
proinde, qui in tirocinium diaconatus admitti cupiunt, oportet adesse «
naturalem animi inclinationem ad sacrae hierarchiae et christianae communitatis
servitium », (159) quae non est intelligenda « tamquam simplex
naturalium affectionum facilitas... Etenim agitur de aliqua naturae
proclivitate, a gratia stimulata, addito serviendi studio, qui humanos mores
cum Christi moribus conformat. Sacramentum diaconatus hanc inclinationem
perficit: reddit namque diaconum multo interius participem spiritus servitii
Christi, eius animum speciali gratia imbuit, atque efficit ut diaconus in omni
suo actu permoveatur nova impulsione ad serviendum fratribus ». (160)
|