Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Congregatio de Institutione Catholica; Congregatio pro Clericis
Ratio fundamentalis institutionis diaconorum permanentium

IntraText CT - Text

  • DIRECTORIUM PRO MINISTERIO ET VITA DIACONORUM PERMANENTIUM
    • 4 DE PERMANENTI DIACONI FORMATIONE
      • Notae propriae
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

4

DE PERMANENTI DIACONI FORMATIONE

Notae propriae

63. Permanens diaconi formatio est exigentia humana quae in continuitate explicatur cum vocatione supernaturali ad inserviendum ministerialiter Ecclesiae, et primam formationem ad ministerium et quidem ita ut duo haec temporis spatia consideranda sint tamquam pertinentia ad unum organicum vitae christianae et diaconalis itinerarium. (194) Namque « qui recipit diaconatum officio tenetur doctrinalis formationis permanentis, qua perficiatur atque novis argumentis amplificetur illa quae ante ordinationem praescripta est », (195) ita ut vocatio ad diaconatum pergat exprimi tamquam vocatio in diaconatu, per periodicam renovationem formulae « sic volo » die ordinationis pronuntiatae. Debet igitur haberi — sive ex parte Ecclesiae, quae eam impertit, sive ex parte diaconorum, qui eandem recipiunt — tamquam mutuum ius et officium, innitum in veritate obligationis vocationalis assumptae.

Necessitas adequatae formationis integralis continuatim offerendae et recipiendae pro episcopis et diaconis officium haud neglegendum constituit.

Requisita specifica huius formationis permanentis characterem obligationis, totalitatis, interdisciplinarietatis, profunditatis, serietatis scientificae et indolis propedeuticae ad vitam apostolicam prae se ferrentia, in ecclesiasticis normis constanter inculcantur (196) atque eo magis necessaria habentur, si prima praeparatio non secundum rationem ordinariam est impertita.

Quae formatio notas assumit « fidelitatis » erga Christum et Ecclesiam necnon « conversionis continuae », quae est fructus gratiae sacramentalis operantis in dynamismo caritatis pastoralis, quae omnes ministerii ordinati aspectus informat. Ipsa se exprimit tamquam optio fundamentalis, quae postulat ut se iterate affirmet atque exprimat labentibus diaconatus permanentis annis per longam seriem responsionum cohaerentium, radicem et vim suam in illo primo « ita » habentium. (197)




194) Ioannes Paulus II, Adh. ap. Pastores dabo vobis, n. 42.



195) Ioannes Paulus II, Catechesis in audientia generali habita 20 octobris 1993, n. 4: Insegnamenti, XVI, 2 (1993), p. 1056.



196) Cf. Paulus VI, Litt. ap. Sacrum diaconatus ordinem, II, 8-10; III, 14-15: l.c., 699-701; Litt. ap. Ad pascendum, VII: l.c., 540; C.I.C., can. 236; 1027; 1032, § 3.



197) Cf. Ioannes Paulus II, Adh. ap. Pastores dabo vobis, 70: l.c., 780.






Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License