Rationes
64.
Formatio permanens, indolem suam deducens ex prece ritus ordinationis,
innititur in necessitate, quam diaconus habet, fovendi amorem Iesu Christi qui ad
imitationem urget (« Filium tuum... imitantes in terris »); tendit ad eum
confirmandum in immota fidelitate erga ministerium (« opus ministérii
fidéliter exsequéndi »); proponit sequelam Christi Servi cum
radicalitate et fiducia (« Abundet in eis evangelicae forma virtutis, dilectio
sine simulatione, sollicitùdo... observantia... »).
Formatio
igitur permanens « suum primum fundamentum suamque genuinam causam in dynamismo
sacramenti recepti invenit » (198) atque suum primordialem alimentum
trahit ex Eucharistia, mysterii christiani compendio, fonte inexhauribili omnis
energiae spiritualis. Etiam ad diaconum quodammodo applicari potest apostoli
Pauli exhortatio ad Timotheum: « Resuscita donationem Dei, quae est in te » (2 Tim
2, 6; cf. 1 Tim 4, 14-16). Exigentiae theologicae suae vocationis ad
singularem missionem servitii ecclesialis, a diacono postulant augescentem
amorem erga Ecclesiam et erga suos fratres, qui in fideli adimpletione
propriorum munerum et officiorum manifestatur. A Deo electus ut sit sanctus,
ministerialiter inserviendo Ecclesiae et omnibus hominibus, diaconus magis
magisque conscius esse debet sui ministerii modo continuo, aequabili,
responsabili, sollicito ac semper laetitiae pleno.
|