Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Congregatio de Institutione Catholica; Congregatio pro Clericis
Ratio fundamentalis institutionis diaconorum permanentium

IntraText CT - Text

  • DIRECTORIUM PRO MINISTERIO ET VITA DIACONORUM PERMANENTIUM
    • 4 DE PERMANENTI DIACONI FORMATIONE
      • Actores
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Actores

65. Ex parte diaconi, qui primus responsabilis et auctor est, formatio permanens indicat, igitur ante omnia, iugem conversionis processum, qui afficit diaconum uti talem, hoc est totam ipsius personam consecratam per Sacramentum Ordinis et traditam in servitium ecclesiae: qui processus omnes eius facultates evolvit, ita ut ei vivere permittat dona ministerialia recepta, omni tempore et condicione vitae, et in diversis muneribus, quae ei episcopus commiserit. (199)

Sollicitudo Ecclesiae pro diaconorum formatione permanente igitur inefficax esset sine ipsorum assidua cura. Talis formatio proinde reduci non potest ad solam cursuum frequentationem, ad dies studiorum participandas etc., sed postulat ut unusquisque diaconus, huius necessitatis plane conscius, eam excolat cum diligentia et quadam actuosa sollertia. Diaconus curet lectionem librorum, quos iuxta iudicium ecclesialem elegerit, nec prosegui omittat aliqua commentaria periodica, quae explorata fidelitate erga magisterium praestant, atque non negleget cotidianam meditationem. Curare magis magisque propriam formationem, ut inservire melius usque possit, est pars magni momenti ministerii quae a diacono requiritur.

66. Ex parte Episcopi, (200) et presbyterorum, ordinis episcopalis cooperatorum, qui responsabilitatem et onus pro formatione permanenti ad effectum deducenda sustinent, eadem consistit in auxilio praestito diaconis non solum ad superandam quamlibet dualitatem vel fractionem inter spiritualitatem et ministerialitatem, sed etiam antea ad quamlibet superandam fractionem inter propriam, si quae sit, professionem civilem et spiritualitatem diaconalem « ut magno animo obligationi respondeant, quam dignitas et responsabilitas imponunt a Deo illis additae per Ordinis sacramentum; ut custodiant, defendant, perficiant propriam suam identitatem ac vocationem; ut seipsos aliosque per ministerii exercitationem sanctificent ». (201) Hae duae rationes inter se complent mutuoque sese revocant quatenus innittuntur, cum donorum supernaturalium auxilio, in interiore personae unitate.

Auxilium quod praebere educatores tenentur, tanto efficacius erit quanto melius respondet necessitatibus personalibus uniuscumque diaconi, quia singuli peragunt proprium ministerium in Ecclesia, uti personae irrepetibiles et in suis rerum adiunctis constitutae.

Tale auxilium personaliter praestitum efficiet etiam, ut diaconi amorem persentiant, quo mater Ecclesia eos prosequitur in ipsorum studio ut gratiae sacramenti fideliter respondeant. Maximi momenti igitur est, ut diaconi facultatem habeant moderatorem spiritualem sibi eligendi, ab episcopo approbatum, quocum periodica et frequentia colloquia ineant.

Praeterea tota dioecesana communitas in diaconorum formatione quadamtenus implicatur, (202) ac praesertim parochus vel alius presbyter ad hoc opus destinatus, qui quoddam adiumentum suum fraterna cum vigilantia praebebit.




199) Ibid., 76; 79: l.c., 793; 796.



200) Cf. Conc. Oecum. Vat. II, Decr. Christus Dominus, 15; Ioannes Paulus II, Adh. ap. Pastores dabo vobis, 79: l.c., 797.



201) Congregatio pro Clericis, Directorium pro presbyterorum ministerio et vita Tota Ecclesia (31 ianuarii 1994), n. 71: ed. cit., p. 73.



202) Cf. Ioannes Paulus II, Adh. ap. Pastores dabo vobis, 78: l.c., 795.






Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License