Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Congregatio de Institutione Catholica; Congregatio pro Clericis
Ratio fundamentalis institutionis diaconorum permanentium

IntraText CT - Text

  • DIRECTORIUM PRO MINISTERIO ET VITA DIACONORUM PERMANENTIUM
    • 4 DE PERMANENTI DIACONI FORMATIONE
      • Ambitus
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Ambitus

68. Formatio permanens complecti et inter se componere debet omnes vitae et ministeriii aspectus. Ea igitur, sicut formatio presbyterorum, debet esse plena, bene ordinata et personali diaconorum indoli accommodata in suis diversis aspectibus: scilicet humano, spirituali, intellectuali et pastorali. (204)

69. Curare diversos adspectus formationis humanae diaconorum constituit hodie, sicut praeteritis temporibus, officium magni momenti Pastorum. Diaconus, cum sciat se electum esse hominem inter homines, ut omnium hominum saluti inserviat, paratus esse debet ad acceptandum auxilium in nisibus ad suas qualitates humanas perficiendas — quae pretiosa sunt instrumenta pro servitio ecclesiali — et ad excolendos eos omnes sui ipsius adspectus, qui suum ministerium efficacius reddere possunt.

Quo utilius ergo efficiat suam ad sanctitatem vocationem suamque peculiarem missionem ecclesialem, ipse — oculis conversis ad Eum, qui est perfectus Deus et perfectus Homoattendere debet ante omnia ad exercitium virtutum naturalium et supernaturalium, quae reddent eum similiorem Christi imagini et existimatione digniorem apud suos fratres. (205) Peculiari modo curare debet, in suo ministerio et in vita sua quotidiana animi bonitatem, patientam, amabilitatem, animi firmitatem, amorem iustitiae, fidem verbo datam, alacritatem sui offerendi, etc.

Exercitium harum virtutum diaconis auxilium praebebunt, ut viri aequabiles fiant atque in agendo et in eventibus rerumque adiunctis aestimandis maturi.

Praeterea magni momenti est, ut diaconus, aspectus exemplaris suae rationis agendi socialis sibi conscius, recogitet de momento, quod capacitas dialogi, honestas in variis formis relationum humanarum, facultas discernendi diversas culturas, donum amicitiae et urbanitas conversationis habent. (206)

70. Formatio spiritualis permanens proxime coniungitur cum spiritualitate diaconali, quam diaconus debet alere ac provehere, atque cum ipso ministerio « unde omnino personaliter Iesus conveniatur, fidens cum Patre colloquium instituatur, Spiritus alta experientia agatur ». (207) Diaconi igitur peculiariter incitari et sustineri debebunt a Pastoribus ad suam vitam spiritualem responsabiliter excolendam, e qua abunde proficiscitur caritas, quae ipsorum ministerium sustentat et frugiferum reddit, atque periculum avertit incidendi in activismum aut in habitudinem mentis « burocraticae » in diaconatus exercitio.

Peculiari modo formatio spiritualis in diaconis evolvere debebit agendi modos, qui cum triplici diaconia verbi, liturgiae et caritatis colligantur.

Assidua Sacrae Scripturae meditatio perficiet familiaritatem et dialogum adorantem cum Deo vivente, et hoc modo efficiet ut totum Verbum revelatum in vitam melius convertatur.

Profunda cognitio Traditionis librorumque liturgicorum diaconum adiuvabit ad iugiter detegendas inexhaustas divitias mysteriorum divinorum, ut digni administri efficiantur.

Sollicitudo fraterna in caritate efficit, ut diaconus animator et coordinator evadat operum misericordiae spiritualis et corporalis, quasi signum vivens caritatis Ecclesiae.

Haec omnia requirunt accuratum et re innixum praestitutum consilium in seligendis instrumentis et temporibus, omni adhibita cura, ut semper extemporales modi agendi vitentur. Non solum directio spiritualis exstimulabitur, sed etiam praevideri debent cursus et sessiones speciales studiorum circa quaestiones ad grandem Traditionem theologicam christianam pertinentes, spatia temporis peculiariter fortia spiritualitati addicta, visitationes ad loca spiritualiter significantia.

Cum vero spirituales peragantur exercitationes, quibus diaconum tertio quoque anno assistere decet, (208) ipse non omittet delineare definitam vitae dispositionem, quam certis temporibus cum moderatore suo spirituali recognoscat. In eo omitti non debebunt tempora quotidie dedicata ferventi devotioni eucharisticae, pietati filiali erga Mariam Virginem, et suetis exercitiis asceticis, praeterquam precationi liturgicae et meditationi individuali.

Centrum, in quo istius itinerarii spiritualis unitas operatur, est Eucharistia. Illa enim constituit orientationis criterium, permanentem totius vitae et actionis diaconalis dimensionem, perseverantiae conscie assumptae et omnis authenticae renovationis medium omnino necessarium, ita ut ad aequam propriae vitae synthesim perveniatur. In huiusmodi visione rerum, formatio spiritualis diaconi Eucharistiam tamquam Pascha iterum detegit in sua expressione annua (Hebdomada Sancta), hebdomadali (Die Dominico) et quotidiana (Missa feriali) celebratum.

71. Insertio diaconorum in mysterio Ecclesiae, per baptismum et primum gradum sacramenti Ordinis, efficit necessario, ut formatio permanens in diaconis corroboret conscientiam et voluntatem vivendi in ratione confirmata, operosa et matura communione cum presbyteris et proprio Episcopo, necnon cum Summo Pontifice, qui est fundamentum visibile unitatis totius Ecclesiae.

Cum sint ita formati, diaconi in ipsorum ministerio sese proponent etiam ut communionis animatores. Ubi praesertim contentiones evenerint, ibi ipsi promovere pacificationem pro bono Ecclesiae non omittent.

72. Opportet apparare opportuna incepta (dies studiorum, cursus ad disciplinas hodiernis temporibus accommodas, frequentatio cursuum vel seminariorum apud theologica instituta), ut doctrina fidei altius perspeciatur. Hanc ad rem, peculiariter utile erit incitare attentum, profundius peractum et systematicum studium Catechismi Catholicae Ecclesiae.

Omnino oportet rectam comprobare cognitionem sacramenti Ordinis et Eucharistiae necnon sacramentorum diaconis saepe concreditorum, qualia sunt baptisma et matrimonium. Necessarium item est perscrutari argumenta philosophiae, ecclesiologiae, theologiae dogmaticae, Sacrae Scripturae, Iuris Canonici, utiliora ad eorum ministerii adimpletionem.

Huiusmodi congressus non faciant solum, ut diaconus suo modo ad recentiores progressus aptetur, verum etiam ad precationem illum inducent, ad maiorem communionem et efficaciorem actuositatem pastoralem, quae respondeat urgentioribus necessitatibus novae evangelizationis.

Ratione communitaria et sub ducibus auctoritate gravibus, ea quoque documenta Magisterii profundius investiganda sunt, quae sententiam Ecclesiae de doctrinae morumque quaestionibus magis hodie agitatis declarant, ministerio pastorali semper ante oculos constituto. Si ita fiet, exprimitur et perficitur oboedientia erga universalem Ecclesiae Pastorem necnon dioecesanos Pastores, dum etiam fidelitas doctrinae disciplinaeque Ecclesiae confirmabitur ex corroborato communionis vinculo.

Maximae praeterea utilitatis ac praesentis commoditatis est studium, profundior investigatio, et diffusio doctrinae socialis Ecclesiae. Si plerique diaconi in ipsas professiones, in laboris campos et in familias inserentur, licebit interventiones inde efficaces elaborare, quibus magisterium sociale christianum cognoscatur atque ad effectum deducatur.

Qui illas habent dotes, ab Episcopis dirigi possunt ad speciale studium in aliqua disciplina theologica, ut, si fieri potest, gradus academicos adipiscantur apud instituta academica pontificia aut ab ipsa Apostolica Sede approbata, quae rectae consulant doctrinali formationi.

Denique ipsi cordi semper habeant studium systematicum, non solum ut suam scientiam theologicam perficiant, sed etiam ut proprium ministerium iugiter reviviscat, illud semper adaequando necessitatibus communitatis ecclesialis.

73. Iuxta debitam sacrarum disciplinarum investigationem, curanda est adaequata metodologiarum pastoralium cognitio (209) ad efficace ministerium. Formatio pastoralis permanens ante omnia consistit in promovendo iugiter diaconi studio ut efficaciam proprii ministerii perficiat, in Ecclesia et in societate manifestando amorem et servitium Christi erga omnes homines sine discrimine, praesertim erga debiliores et auxilio indigentes. Etenim e caritate pastorali Christi Iesu diaconus vim et exemplum sumit in sua agendi ratione. Haec ipsa caritas urget et impellit diaconum ad cooperandum cum Episcopo et presbyteris in promovenda missione, quae est propria christifidelium laicorum in mundo. Ipse igitur impellitur « ut veram hominum condicionem melius usque cognoscat, ad quos mittitur, ut in historicis adiunctis in quibus versatur Spiritus rogatus dignoscat, ut denique aptiores rationes formasque utiliores conquirat ad ministerium hodie exercendum », (210) in fideli ac firma cum Summo Pontifice proprioque Episcopo communione.

Inter has formas, apostolatus hodiernus requirit etiam laborem in coetu pluribus peractum, qui, ut frugifer evadat, tueri debet et defendere, secundum organicam communionis ecclesialis naturam, diversitatem et completivam naturam donorum ac munerum, quae ad presbyteros, ad diaconos et ad omnes alios christifideles spectant.




204) Cf. Ioannes Paulus II, Adh. ap. Pastores dabo vobis, 71: l.c., 783; Congregatio pro Clericis, Directorium pro presbyterorum ministerio et vita Tota Ecclesia, n. 74: ed. cit., p. 75.



205) Cf. S. Ignatii Antiocheni: « Oportet autem et diaconos, qui sunt ministri mysteriorum Iesu Christi, omni modo omnibus placere. Non enim ciborum et potuum diaconi sunt, sed Ecclesiae Dei ministri. » (Epist. ad Trallianos, 2, 3: F. X. Funk, o.c., I, pp. 244-245).



206) Cf. Ioannes Paulus II, Adh. ap. Pastores dabo vobis 72: l.c., 783; Congregatio pro Clericis, Directorium pro presbyterorum ministerio et vita Tota Ecclesia, n. 75: ed. cit., pp. 75-76.



207) Ioannes Paulus II, Adh. ap. Pastores dabo vobis 72: l.c., 785.



208) Cf. Paulus VI, Litt. ap. Sacrum diaconatus ordinem, VI, 28: l.c., 703; C.I.C., can. 276, § 4.



209) Cf. C.I.C., can. 279.



210) Ioannes Paulus II, Adh. ap. Pastores dabo vobis, 72: l.c., 783.






Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License