Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Congregatio de Institutione Catholica; Congregatio pro Clericis
Ratio fundamentalis institutionis diaconorum permanentium

IntraText CT - Text

  • DIRECTORIUM PRO MINISTERIO ET VITA DIACONORUM PERMANENTIUM
    • 4 DE PERMANENTI DIACONI FORMATIONE
      • Organizatio et instrumenta
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Organizatio et instrumenta

74. Condicionum diversitas, quae in Ecclesiis particularibus habetur, arduum reddit offere plenum conspectum organizationis et idoneorum instrumentorum, quae ad congruam formationem permanentem diaconorum inserviant. Necesse est ut instrumenta formationis seligantur in contextu clarae doctrinae theologicae et pastoralis.

Convenientius igitur videtur praebere tantum quasdam indicationes generales, quae in usum facile traduci possunt in diversis concretis condicionibus.

75. Locus primus formationis permanentis diaconorum est ipsum ministerium. Eo enim perfungens, diaconus maturescit propriam personalem vocationem ad sanctitatem in adimpletione officiorum socialium et ecclesialium, peculiarique modo munerum et responsabilitatum ministerialium. Conscientia igitur ministerialitatis constituit finem praecipuum ad quem spectare debet specifica formatio quae impertitur.

76. Iter permanentis formationis percurratur oportet secundum definitam et accuratam rationem, quam competens auctoritas statuit et comprobavit, cum nota propria unitarietatis et progressionis per certos gradus, praestituta plena cum Magisterii consensione. Decet indicari minimum quiddam omnibus necessarium, quod a cursibus altioris investigationis distinguatur.

Quae ratio ad duos formationis gradus respicere debet inter se arcte coniunctos: dioecesanum nempe, qui episcopum vel eius delegatum tamquam relationis terminum habet et illud in ambitu communitatis, ubi diaconus suum ministerium exercet et cuius terminus relationis est parochus vel alius sacerdos.

77. Diaconi prima destinatio ad aliquam communitatem vel ad aliquem ambitum pastoralem significat magnae prudentiae transitum. Cum ipse primoribus communitatis (parocho, sacerdotibus et aliis) in conspectum praesentabitur atque vicissim ei communitas exhibebitur, non tantum mutua cognitio promovebitur, sed etiam ratio cooperationis statim determinetur, secundum reciprocam aestimationem et dialogum reverentem, in spiritu fidei et caritatis. Propria communitas christiana ad formationem valde conferre potest, si diaconus in eam inseratur illius animo, qui sciat reverentia sanas traditiones obsequi, qui sciat audire, discernere, servire et amare sicut Christus Iesus, si in iisdem adesset rerum adiunctis.

Prima experientia pastoralis prosequenda erit peculiari cum attentione per exemplarem Sacerdotem, ad hoc ab Episcopo deputatum.

78. Diaconis praestabuntur congressus liturgiae, spiritualitatis, renovationis secundum hodierna tempora comprobationis, intra ipsam dioecesim vel inter dioeceses.

Moderante Episcopo neque multiplicatis nimium structuris, proderit constituere certis temporibus congressus inter presbyteros, diaconos, religiosos, religiosas ac laicos curam pastoralem exercentes, tum ut segregatio parvorum coetuum vincatur, tum ut in tuto ponantur sententiarum consensus et unitas actionis coram diversis formis pastoralibus.

Episcopus ipse cum sollicitudine prosequetur diaconos suos adiutores videbitque ut aut praesens his conventibus pro viribus assistat, aut forte impeditus aliquem mittat, qui ipsius personam gerat.

79. Assentiente Episcopo, componendus est ordo rerum pro permanenti formatione, qui solidus sit et impleri possit, quique vigentibus normis obsecutus rationem habeat tum aetatis et propriarum condicionum diaconorum, tum etiam exigentiarum eorum ministerii pastoralis. Hac de causa episcopus instituere poterit coetum idoneorum educatorum vel forsitan etiam adiutricem operam proximarum dioecesium expetere.

80. Expedit ut Episcopus excitet Commissionem ordinandis diaconorum negotiis, ad diaconorum ministerium disponendum, dirigendum et comprobandum: a prima vocationis indicatione (211) usque ad formationem et exercitium ministerii, inclusa etiam formatione permanenti.

Participes igitur huius commissionis erunt ipse Episcopus, qui praeerit, vel sacerdos eius delegatus, una cum congruo numero diaconorum. Eadem commissio non omittet nectere relationes cum aliis dioecesis corporibus.

Normae propriae, ab Episcopo editae, ea omnia gubernabunt, quae vitam et actionem talis consilii tangunt.

81. Pro diaconis uxoratis prestituentur, inter alia, incepta et activitates formationis permanentis, quae, pro opportunitate, quodammodo complectantur, etiam uxores familiasque totas, prae oculis semper habita essentiali partium distinctione atque clara ministerii libertate.

82. Diaconi magni aestimabunt omnia illa opera, quae plerumque Episcoporum conferentia vel dioeceses ad permanentem cleri formationem proponunt: exercitia spiritualia, dies studiorum, congressus, cursus integrativos indolis theologicae et pastoralis.

Operam ipsi dabunt, ut ne iis inceptis desint, quae proprie eorum ministerium respicient, quae nempe attinent ad evangelizationem, liturgiam et caritatem.

Summus Pontifex Ioannes Paulus II hoc Directorium approbavit atque evulgari iussit.

Romae, ex Aedibus Congregationum, d. d. XXII m. Februarii, in festo Cathedrae Sancti Petri, a.D. MCMXCVIII.

Daríus Card. Castrillón Hoyos
Praefectus

+ Csaba Ternyák
Archiepiscopus titularis Eminentianensis
A Secretis


 




211) Cf. C.I.C., can. 1029.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License