Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Congregatio de Institutione Catholica; Congregatio pro Clericis
Ratio fundamentalis institutionis diaconorum permanentium

IntraText CT - Text

  • DECLARATIO CONIUNCTA ET INTRODUCTIO
    • INTRODUCTIO
      • I. De ministerio ordinato
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

INTRODUCTIO

(2)

I. De ministerio ordinato

1. « Christus Dominus, ad Populum Dei pascendum semperque augendum, in Ecclesia sua varia ministeria instituit, quae ad bonum totius corporis tendunt. Ministri, enim, qui sacra potestate pollent, fratribus suis inserviunt ut omnes qui de Populo Dei sunt, ideoque vera dignitate gaudent, ad eundem finem libere et ordinatim conspirantes, ad salutem perveniant ».(3) Sacramentum Ordinis « ordinandum Christo per gratiam Spiritus Sancti configurat specialem, ut sit instrumentum Christi pro Eius Ecclesia. Per ordinationem recipitur capacitas agendi tamquam Christi legatus, Capitis Ecclesiae, in Eius triplici munere sacerdotis, prophetae et regis ».(4)

Vi sacramenti Ordinis, missio a Christo Apostolis suis concredita, permanenter in Ecclesia exercetur usque ad temporum finem; ipsa est sacramentum ministerii apostolici.(5)Actus sacramentalis ordinationis ultra progreditur, quam simplex electio, designatio, delegatio aut institutio communitatis operari potest, quia confert Spiritus Sancti donum, quod sinit ut potestas sacra exerceatur, quae tantummodo a Christo per Ecclesiam suam proficisci potest.(6) « Missus a Domino non auctoritate propria loquitur et agit, sed virtute auctoritatis Christi; non tamquam communitatis membrum, sed eidem nomine Christi loquens. Nemo potest sibi ipsi conferre gratiam, haec debet donari et offerri. Hoc supponit ministros gratiae, auctoritate et aptitudine a Christo ornatos ».(7)

Sacramentum ministerii apostolici tres infert gradus. Etenim « ministerium ecclesiasticum divinitus diversis ordinibus exercetur ab illis qui iam ab antiquo Episcopi, Presbyteri, Diaconi vocantur ».(8) Una cum presbyteris et diaconis qui suum auxilium praestant, Episcopi receperunt ministerium pastorale communitatis et loco Dei praesident gregi, cuius sunt pastores, et doctrinae magistri, sacri cultus sacerdotes et gubernationis ministri.(9)

Natura sacramentalis ministerii ecclesialis efficit ut eidem intrinsece coniuncta sit « indoles servitii. Ministri etenim, prorsus dependentes a Christo qui missionem praebet et auctoritatem, vere sunt "servi Christi" (cf. Rom 1, 1) ad imaginem Christi qui libere propter nos "formam servi" (Phil 2, 7) accepit. »(10)Sacro ministerio inest praeterea nota collegialis(11) et nota personalis,(12) quarum vi « ministerium sacramentale in Ecclesia est igitur servitium in nomine Christi exercitum. Hoc indolem habet personalem et formam collegialem ».(13)




2) Haec introductoria pars est « Rationi » et « Directorio » communis. In casu duorum documentorum editionum separatarum ea ipsis utcumque praemittenda est.



3) Conc. Oecum. Vat. II, Const. dogm. Lumen gentium, 18.



4) Catechismus Catholicae Ecclesiae, n. 1581.



5) Ibid., n. 1536.



6) Ibid., n. 1538.



7) Ibid., n. 875.



8) Conc. Oecum. Vat. II, Const. dogm. Lumen gentium, 28.



9) Ibid., 20; C.I.C., can. 373, § 1.



10) Catechismus Catholicae Ecclesiae, n. 876.



11) Cf. ibid., n. 879.



12) Ibid., n. 878.



13) Ibid., n. 879.






Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License