II. Ordo
diaconatus
2. Ministerium diaconorum in Ecclesia
inde a temporibus apostolicis documentis comprobatur. Secundum firmam
Traditionem cuius testis est Sanctus Irenaeus, quaeque in liturgiam
ordinationis est recepta, initium diaconatus in eventu ponitur institutionis «
septem virorum », de quibus in Actis 6, 1-6 agitur. Itaque in primo
sacrae hierarchiae initio diaconi sunt constituti, quorum ministerium in
Ecclesia magno in honore est habitum.(14) Sanctus Paulus eos et una cum
iis Episcopos salutat in Epistula ad Philippenses (cf. Phil 1,
1), et in prima Epistula ad Timotheum qualitates et virtutes exponit,
quibus ornentur oportet ut ministerio suo digne fungantur (cf. 1 Tim 3,
8-13).(15)
In scriptis
Patrum Ecclesiae inde a primordiis haec compages hierarchica et ministerialis
Ecclesiae, etiam diaconatum continens, asseritur. Secundum Sanctum Ignatium
Antiochenum(16) Ecclesia particularis sine Episcopo, presbytero et
diacono ne cogitari quidem posse videtur. Ipse affirmat ministerium diaconi
aliud non esse quam « ministerium Iesu Christi, qui ante saecula erat apud
Patrem et apparuit in consummatione saeculorum ». « Non enim in cibo et potu sunt ministri,
sed ministri Ecclesiae Dei ». Didascalia Apostolorum(17) ac
Patres saeculis subsequentibus necnon varia Concilia(18) et praxis
ecclesiastica(19) continuitatem et progressum huis rei revelatae
testantur.
Institutio diaconalis in Ecclesia
occidentali usque ad V saeculum floruit, exinde variis de causis paulatim
declinavit donec facta est tantum interiectio quaedam intermedia pro candidatis
ad sacerdotium.
Concilium Tridentinum statuit ut
diaconatus permanens in pristinum restitueretur sicut temporibus antiquis,
secundum propriam naturam, scilicet ut originarium ministerium in
Ecclesia.(20) Sed huiusmodi praescriptio in praxim reapse non fuit
deducta.
Concilio Vaticano II tribuendum est ut
diaconatus possit « in futurum tamquam proprius ac permanens gradus hierarchiae
restitui... (et) viris maturioris aetatis etiam in matrimonio viventibus
conferre poterit, necnon iuvenibus idoneis, pro quibus tamen lex coelibatus
firma remanere debet » iuxta constantem traditionem.(21) Tres sunt
causae praecipuae quae ad hoc constituendum induxerunt: a) desiderium
Ecclesiam muneribus ministerii diaconalis locupletandi, quae aliter, multis in
regionibus difficile exerceri possent; b) voluntas gratia ordinationis
diaconalis eos roborandi, qui iam muneribus diaconalibus fungebantur; c)
sollicitudo eo pertinens ut regionibus penuria cleri laborantibus, per sacros
ministros prospiceretur. Hae causae in luce ponunt quomodo restauratio
diaconatus permanentis minime imminuere velit significationem, momentum et
prosperitatem sacerdotii ministerialis, quae semper generoso animo enitenda
est, etiam eo quod ei nihil substitui potest.
Paulus VI, ut Concilii praeceptiones ad
effectum adduceret, per Epistulam apostolicam Sacrum diaconatus ordinem (18
iunii 1967)(22) regulas generales ad restitutionem diaconatus
permanentis in Ecclesia latina spectantes sanxit. Postero anno, per
constitutionem apostolicam Pontificalis romani recognitio (18 iunii
1968)(23) novum ritum conferendi sacros ordines Episcopatus
presbyteratus ac diaconatus approbavit atque etiam materiam et formam earundem
ordinationum definivit; denique per Epistulam apostolicam Ad pascendum (15
augusti 1972)(24) condiciones circumscripsit, quibus candidati ad
diaconatum rite admitterentur et ordinarentur. Elementa essentialia harum legum
inter praescriptiones Codicis Iuris Canonici sunt recepta a Ioanne Paulo II
promulgati (25 ianuarii 1983).(25)
Multae Episcoporum conferentiae, ad
exemplum legislationae universalis respicientes, approbatione a Sede Apostolica
accepta, ad diaconatum permanentem in propriis nationibus institue endum atque
ad normas complementares redigendas processerunt et adhuc procedunt.
|